PL 59, col. 164
Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne
Opuscula Fausti Regensis Galliarum, apocrypha.
Opuscula Frumentii Caeci, apocrypha.
Epistola Jesu ad Abagarum [ al. Abgarum] regem,
apocrypha.
Epistola Abagari [ al. Abgari] ad Jesum, apocrypha.
Passio Quirici [ al. Cyrici] et Julitae, apocrypha.
Passio Georgii, apocrypha.
Scriptura quae appellatur contradictio [ al. interdictio]
Salomonis, apocrypha.
Phylacteria omnia, quae non angelorum (ut illi
confingunt), sed daemonum magis arte [ al. nominibus]
conscripta sunt, apocrypha.
Haec et omnia his similia, quae Simon Magus, Nicolaus,
Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus
etiam Samosatenus, Photinus, et Bonosus, et qui
simili errore defecerunt; Montanus quoque cum suis
obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus,
sive Manichaeus, Faustus, Africanus, Sabellius,
Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbatius,
Callistus, Donatus, Eustathius, Jovinianus, Pelagius,
Julianus Eclanensis, Coelestinus [ al. Coelestius], Maximinus
[ al. Maximianus], Priscillianus ab Hispania,
Nestorius Constantinopolitanus, Maximus Unicus,
Lampetius [ al. Lapicius], Dioscorus, Eutyches, Petrus,
et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam,
alius Antiochiam maculavit; Acacius Constantinopolitanus
cum consortibus [ al. sociis] suis; nec non
et omnes haeresiarchae, eorumque discipuli, sive
schismatici, docuerunt vel conscripserunt quorum
nomina minime retinentur; non solum repudiata,
verum etiam ab omni Romana catholica et apostolica
Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque
sequacibus sub anathematis indissolubili
vinculo in aeternum confitemur esse damnata.
CONCILIUM ROMANUM SIVE DECRETUM De libris recipiendis et non recipiendis a Gelasio papa cum episcopis anno circiter 496 habitum.
ADMONITIO. [(Ex Suppl. Joan. Dom. Mansi.)]