PL 59, col. 415

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

domine studiosissime pontificum Juliane; non velut pertinaciter
durus, sed propriae impossibilitatis admonitus.
Videbatur enim mihi, et jure forsitan videbatur, quod
etiam ipsi praesumptionem meam potuissetis improvidae
temeritatis arguere, si tantam rem, quae utique esset
operose tractanda, facile ac sine ulla deliberatione
susciperem: cum me oporteret prius ipsius rei pondus
unde dicendum foret, expendere [Alias experiri]; et sic,
adjuvante Domino, si vires facultas explorata promitteret,
ad hoc arripiendum, quod juberetis, accedere.
His et talibus sollicita consideratione perspectis, necessarium
duxi, ut me aliquandiu a scribendi praesumptione
suspenderem. Sed quia sicut cogitanda fuit injuncti

operis difficultas, ita cogitari debuit injungentis
auctoritas, nec volui, nec debui usquequaque resistere,
certus quod vires meas multo amplius adjuvaret tua
praecipientis oratio, quam gravaret ipsius materiae magnitudo.
Deinde illa consideratio animum meum suis
viribus diffidentem, in audaciam subeundae praeceptionis
vestrae perduxit; quod jam non humilitatis esset
perseveranter tenere silentium, sed superbiae ultra renuere,
quamvis infirmis cervicibus onus impositum:
cui oneri sustinendo, etsi mea me rusticitas faciebat invalidum,
vestra fieri credidi fide qui jubebatis, idoneum.
2.
Hoc quoque mihi audendi aliquid fiduciam dabat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.