PL 59, col. 438

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

impius in iniquitate sua morietur, et tu animam tuam
liberasti [(Ezech. XXXIX, 9)]
. Hic certe satis evidenter
ostenditur, quod sive proficiant, sive non proficiant
auditores, tacere eis non debeant sacerdotes; nec ideo
rei sint, si forte eorum verba populi non audiunt vel
audita contemnunt; sed si ab eis corrigendis absistunt:
quia si nec exemplo vitae praepositorum suorum, nec
verbo doctrinae populi contumaces emendati proficiunt,
ipsi sibi causa suae perditionis existunt, et doctores
suos, quorum exempla simul ac verba despiciunt, involvere
criminibus suis omnino non poterunt.
2.
Quod idem propheta evidentius alio loco prosequitur
dicens: Speculator si viderit gladium venientem
super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit
populo; audiens autem, quisquis ille est, sonum buccinae,

non se observaverit, veneritque gladius et tulerit
eum, sanguis ipsius super caput ejus erit; sonum buccinae
audivit, et se non observavit, sanguis ejus in ipso
erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit [(Ezech. XXXIII, 3 et seq.)]
.
Hic autem quid agere debeat
qui fungitur speculatoris officio: divinus sermo
satis ostendit, scilicet ut quando viderit venientem
gladium super terram, iram Dei scilicet super peccatores
operibus terrenis addictos, omnino non
taceat, atque eis quandiu inhaeserint iniquitatibus
suis, impendere divinae indignationis interitum denuntiare
non desinat; sed clare et publice arguat
(quia hoc buccinae nomen insinuat), ut sic se a suis
criminibus emendantes, supplicium futurae damnationis
effugiant. Quod si corripientem, si iram futuram,

quae contemptoribus jam imminet, nuntiantem
homines terreni despiciunt, sanguis eorum in
ipsis erit; et sacerdos qui eis peccata sua non tacuit,
poenae quae eos exspectat particeps esse non poterit.
CAPUT XXIII. Quod sacerdotes etiam qui aliter possunt, tam simpliciter docere debeant, ut omnes eos docentes intelligant.
Nec vero se per imperitiam pontifex excusabit,
quasi propterea docere non valeat, quod ei sufficiens
et luculentus sermo non suppetat: quando nulla alia
sacerdotis doctrina debet esse quam vita, satisque
auditores possint proficere, si a doctoribus suis quod
vident spiritualiter fieri, hoc sibi etiam simpliciter
audiant praedicari, dicente Apostolo: Etsi imperitus

sermone, sed non scientia [(II Cor. XI, 6)]
. Unde datur
intelligi quod non se debeat Ecclesiae doctor de accurati
sermonis ostentatione jactare, ne videatur
Ecclesiam Dei non velle aedificare, sed magis se

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.