PL 59, col. 440

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

si infirmitates carnaliter viventium fratrum
modo verborum salubrium medicaminibus curent,
modo quas incurabiles judicant, patientiae virtute
sustineant; si moribus ac praedicationibus suis non
suam, sed Christi gloriam quaerant; nec verba ac
facta sua in pretium favoris conciliandi miserabiliter
perdant, sed quidquid sibi sacerdotaliter viventibus
atque docentibus honoris impenditur, Deo semper
ascribant; si non inflentur officiosis occurrentium
salutationibus, sed graventur; nec honorari se, sed
onerari faventium sibi laudibus credant: si consolentur
afflictos, pascant egenos, vestiant nudos, redimant
captivos, suscipiant peregrinos; si errantibus
viam salutis ostendant, desperatis spem veniae consequendae
promittant; currentes impellant, remorantes

accendant, et quidquid ad officium suum pertinet,
constanter exerceant: quis sic erit alienus a
fide, ut dubitet tales contemplativae virtutis esse
participes, quorum exemplo simul ac verbo plures
fiunt regnorum coelestium cohaeredes?
2.
Isti sunt ministri verbi, adjutores Dei, oraculum
Spiritus sancti. Per tales Deus placatur populo,
populus instruitur Deo. Isti sunt apostolorum Domini
successores, qui Ecclesias quas illi editis
mirabilibus fundaverunt, mirabiliter apostolicis praediti
virtutibus regunt; qui fidem catholicam aut
disputationibus, aut si ita necessitas poscat, membrorum
suorum laceratione defendunt, pro qua totis
viribus retinenda, amissis facultatibus suis, etiam
mori parati sunt. Fidelium catholicorum virtutibus

crescunt, qui per eos Deo auctore proficiunt; et Deo
suo inseparabiliter adhaerentes, in quo sibi credunt
solida ac permansura bona reposita, mundi hujus
gaudia fugitiva fastidiunt. Hactenus super tribus capitulis
sermonem laciniosae disputationis prolixitate
produximus: in quo, quae esset vitae contemplativae
proprietas, quae differentia ipsius et activae, et
qualiter contemplativae virtutis sacerdotes fieri
participes possint, sufficienter, ut opinor, ostendimus.
Ideoque huic tandem libro terminum dantes,
in secundo volumine alia tria capitula, Deo conatum
nostrum vestris orationibus adjuvante, tractabimus;
ut in tertio libro de reliquis quatuor, quibus vitiorum
atque virtutum discutienda continetur ratio,
disseramus.
LIBER SECUNDUS.
PRAEFATIO.
1.
Superiori libro rationem contemplativae vitae complexus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.