PL 59, col. 441
De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne
pro viribus quas Dominus donare dignabitur,
de actuali vita, sicut promisi, disputare constitui.
Quapropter sicut in praefatione primi voluminis feci,
hic quoque officii mei necessitatem paucis aperio:
quia si potuissem sine obedientiae noxa quod jubebatis
abnuere, nunquam me propriae voluntatis instinctu committerem
obtrectatorum malevolo dente carpendum;
qui nolentes advertere quam invitus haec scribenda
susceperim, totum quod est vestrae jussionis, applicaturi
sunt forte vitio vanitatis: maxime si de rebus talibus
locuturus, quibus ecclesiasticorum pene omnium conversatio
tenenda describitur, aliquid tale posuero, quod
saeculariter viventium mentes offendat; et dum in
descriptione ecclesiasticae vitae mores suos (quos nesciri
magis quam emendari volunt) viderint publicari; in me
tanquam suorum actuum proditorem, carnaliter commoti
desaeviant, atque ea quae fuerint, donante Deo,
prolata, etsi rationabiliter dicta dijudicent, a me tamen
dici non debuisse contendant; sicque aut materiam
disputationis, aut personam disputantis irrideant. Sed
quoniam sana mens incomparabiliter amplius obedientiae
fructum debet appetere quam vitare injustae obtrectationis
opprobrium; levius credidi me gravari reprehendentium
dicta mea judicio, quam pertinacis inobedientiae
subjacere periculo. Proinde securus, quod vos
mihi perficiendi facultatem precibus impetretis a Domino,
qui jussistis ut loquerer, et praesumptionem meam
apud eos qui me judicaturi sunt, excusetis; opus susceptum
vobis orantibus adjuvandus expediam.
2.
Sed priusquam membratim singula quae proposuistis
absolvam, universaliter de ipsa re quae in hoc
libello tractanda est pauca mihi video esse dicenda:
quibus evidenter appareat qua ratione mihi succenseri
posse praefatus sim, ab eis qui magis quis dicat, quam
quid dicat attendunt; nec rationem dictorum, sed
dignitatem dicentium prava examinatione discutiunt;
et quod facere aut fieri nolunt, dici quoque sibi fastidiunt;
paratiores aliquid doctrinae, etiam quod scire
cupiunt ignorare; quam a persona inferiore cognoscere:
cum veritas undecunque claruerit, non sit ingenio humano
deputanda, sed Deo; nec aliquorum debeat credi,
sed omnium, quae per se tanta et talis est, ut non
tunc sit magna, si eam magni docuerint; sed potius
ipsa magnos faciat eos, a quibus doceri vel disci potuerit.