PL 59, col. 442

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

Voluistis itaque vobis proprietatem vitae actualis
exponi, ut vos cum vestris secundum ipsam vixisse
semper, et vivere probaretis; non qualiter vobis esset
vivendum meis disputationibus disceretis. Siquidem
conversatio religiosa actualis est vita, quae docet quomodo
praepositi sub se regant viventes et diligant; ac
non minus de eorum, quam de sua salute solliciti,
quod eis expedire sciunt, paterna cura provideant: et
qualiter praeposito suo subjecti, tanquam capiti membra
deserviant, ac praecepta ejus velut imperium Dei
summo amore custodiant; hoc esse sanctum, hoc sibi
salubre et necessarium judicantes, quod rectori suo
placuerit; non quod eis in perniciem sui arrogantia
mentis vitiosae dictaverit. Ideoque obedientiae ac patientiae
virtute fundati, majorum suorum non discutiunt

constituta, sed faciunt; et quando rigor exigit
disciplinae, ut severiter arguantur, acceptam correptionem
magnanimiter ferunt; nec motibus eorum
a quibus fuerint objurgati, sed suis negligentiis, quod
castigantur, ascribunt. Cives quoque suos plebeios et
nobiles, divites ac potentes, qualiter tractare et regere
debeant sacerdotes, hujus libelli series continebit.
Quae ego, sicut saepe jam dixi, scribere non auderem
si vobis negare aliquid potuissem. Sed jam
capitula ipsa disserenda ponamus. Quaesistis igitur
utrum aequanimiter sustinendi sint divina praecepta
calcantes, an pro modo peccati debeant ecclesiastica
severitate coargui.
ELENCHUS.
CAPUT I. Quod pro diversitate peccantium, alii portandi

sunt, alii castigandi.
CAP. II. De laude sanctorum sacerdotum.
CAP. III. De testimoniis apostolicis, vel de expositione
eorum.
CAP. IV. Objectio, quare sacerdotes sancti, quorum
cura est perdite viventes arguere, simulatores religionis
aequanimiter ferant.
CAP. V. Responsio, ubi ostenditur quibus exigentibus
causis quorumdam infirmitas blande tractetur.
CAP. VI. Quod illi peccata aliena impatienter accusant,
qui sua non cogitant.
CAP. VII. Quantum remedii habeat confessio peccatorum,
et quale mereatur occultatio dolosa supplicium.
CAP. VIII. Quod inique, et non simpliciter arguentes,
vani sint, ac divino judicio condemnandi.

CAP. XIII. Quae sint gaudia vera, vel verae divitiae,
et.
CAP. IX. Quod sacerdotes nihil proprii habere debeant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.