PL 6, col. 429
Divinarum institutionum liber III (Lactantius), J. P. Migne
In inglese: The Divine Institutes 3.25
qui eam capere non possit. At illi virtutem humano
generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico
bono frui velle videantur, tam invidi, quam
si velint deligare oculos
aut effodere caeteris, ne
solem videant. Nam quid est aliud hominibus negare
sapientiam, quam mentibus eorum verum ac
divinum lumen auferre? Quod si natura hominis
sapientiae capax est, oportuit et opifices, et rusticos,
et mulieres, et omnes denique, qui humanam formam
gerunt, doceri, ut sapiant; populumque ex
omni lingua, et conditione, et sexu, et aetate conflari.
Maximum itaque argumentum est, philosophiam
neque ad sapientiam tendere, neque ipsam esse sapientiam,
quod mysterium ejus barba tantum celebratur
et pallio. Senserunt hoc adeo Stoici, qui
et servis, et mulieribus philosophandum esse dixerunt;
Epicurus quoque, qui rudes omnium litterarum
ad philosophiam invitat; item Plato, qui
civitatem de sapientibus voluit componere.
Conati quidem illi sunt facere, quod veritas exigebat:
sed non potuit ultra verba procedi. Primum,
quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam
possit accedi. Discendae istae communes litterae propter
usum legendi, quia in tanta rerum varietate,
nec disci audiendo possunt omnia, nec memoria
contineri. Grammaticis quoque non parum operae