PL 6, col. 569
Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne
In inglese: The Divine Institutes 5.6 · The Divine Institutes 5.7
omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus viderentur,
si pie viverent. Sic assidua imitatione corrupti,
divinum fas reliquerunt; et paulatim male vivendi
consuetudo mos factus est.
Nec jam quidquam ex
antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit:
sed explosa justitia, et veritatem secum trahens,
reliquit hominibus errorem, ignorantiam, caecitatem.
Imprudentes igitur poetae, qui eam confugisse
cecinerunt ad Jovis regnum. Si enim saeculo, quod
vocant aureum, justitia in terra fuit, a Jove utique
pulsa est, qui aureum saeculum commutavit. Saeculi
autem commutatio, et expulsio justitiae, nihil aliud,
ut dixi, quam desertio divinae religionis putanda est;
quae sola efficit ut homo hominem carum habeat,
eumque sibi fraternitatis vinculo sciat esse constrictum:
siquidem pater idem omnibus Deus est, ut
Dei, patrisque communis beneficia cum iis qui
non habent, partiatur, nulli noceat, nullum premat,
non fores claudat hospiti, non aurem precanti; sed
sit largus, beneficus, liberalis, quas regias esse laudes
Tullius existimavit. Haec est profecto justitia, et
hoc aureum saeculum, quod Jove primum regnante
corruptum, mox et ipso, et omni ejus progenie
consecrata, deorumque multorum suscepto cultu,
fuerat omne sublatum.
CAPUT VII. De Jesu adventu et fructu; atque de ejus saeculi virtutibus et vitiis.
Sed Deus, ut parens indulgentissimus, appropinquante
ultimo tempore, nuntium misit, qui vetus
illud saeculum fugatamque justitiam reduceret; ne
humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus.
Rediit ergo species illius aurei temporis, et
reddita quidem terrae, sed paucis assignata justitia
est; quae nihil aliud est, quam Dei unici pia et religiosa
cultura. Sed moveat aliquem fortasse, cur si
haec sit justitia, non omni humano generi sit data;
nec in eam multitudo universa consenserit. Magnae
hoc disputationis est, cur a Deo, cum justitiam terrae