PL 6, col. 568

Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne

In inglese: The Divine Institutes 5.6

multitudinis tuerentur. Tantum igitur auctoritate,
quantum viribus, aut opibus, aut malitia praevalebant.
Et quoniam nullum in his vestigium justitiae
fuit, cujus officia sunt humanitas, aequitas, misericordia,
jam superba et tumida inaequalitate gaudebant;
altioresque se caeteris hominibus, satellitum
comitatu, et ferro, et insigni veste faciebant. Hinc
honores sibi, et purpuras, et fasces invenerunt, ut
securium gladiorumque terrore subnixi, quasi jure
dominorum perculsis ac paventibus imperarent. In
hac conditione humanam vitam rex ille constituit,
qui, debellato ac fugato parente, non regnum, sed
impiam tyrannidem vi et hominibus armatis occupavit;
et aureum illud justumque saeculum sustulit,
coegitque homines malos et impios fieri, vel ex hoc

ipso, quod ipsos avertit a Deo ad se adorandum:
quod terror insolentissimae potestatis expresserat.
Quis enim non metueret eum, quem arma cingebant,
quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat?
aut cui parceret alieno, qui ne patri quidem
suo pepercerat? Quem vero metueret, qui Titanum
robustum et excellentem viribus gentem bello
vicerat, occidione deleverat? Quid mirum, si omnis
multitudo, insolito metu pressa, in unius adulationem
concesserat? Hunc verebantur, huic honorem
maximum deferebant. Et quoniam mores ac vitia

regis imitari, genus obsequii judicatur, abjecerunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.