PL 6, col. 567
Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne
In inglese: The Divine Institutes 5.6 · The Divine Institutes 5.5
tollendamque justitiam; et idcirco efferasse
serpentes, ac lupos acuisse tradatur.
Tum belli rabies, et amor successit habendi.
Neque immerito. Sublata enim Dei religione, boni
quoque ac mali scientiam perdiderunt. Sic hominibus
intercidit communitas vitae, et diremptum est foedus
societatis humanae. Tum inter se manus conserere
coeperunt, et insidiari, et gloriam sibi ex humano
sanguine comparare.
CAPUT VI. Explosa justitia, cupiditas, iniquae leges, audacia, avaritia, ambitio, superbia, impietas, aliaque regnarunt vitia.
Quorum omnium malorum fons cupiditas erat:
quae scilicet ex contemptu verae majestatis erupit.
Non tantum enim, non participabant alios ii quibus
aliquid affluebat: sed aliena quoque rapiebant, in
privatum lucrum trahentes omnia, et quae antea
in usus hominum etiam singuli laborabant, in paucorum
domos conferebantur. Ut enim servitio caeteros
subjugarent, in primis necessaria vitae subducere
et colligere coeperunt, eaque firmiter conclusa servare,
ut beneficia coelestia facerent sua; non propter humanitatem,
quae nulla in ipsis erat, sed ut omnia cupiditatis
et avaritiae instrumenta corraderent. Leges etiam
sibi nomine justitiae iniquissimas injustissimasque sanxerunt
quibus rapinas et avaritiam suam contra vim