PL 6, col. 602

Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne

In inglese: The Divine Institutes 5.17 · The Divine Institutes 5.16

Nec enim falsa est illa sententia, quae apud Euripidem
fertur in hunc modum: Quae hic mala putantur,
haec sunt in coelo bona.
CAPUT XVII. De Christianorum aequitate, sapientia et stultitia.
Exposui causam cur philosophi nec invenire justitiam,
nec defendere potuerunt. Nunc redeo ad id
quod intenderam. Carneades ergo, quoniam erant infirma
quae a philosophis afferebantur, sumpsit audaciam
refellendi, quia refelli posse intellexit. Ejus
disputationis summa haec fuit: « Jura sibi homines
pro utilitate sanxisse, scilicet varia pro moribus; et
apud eosdem pro temporibus saepe mutata: jus autem

naturale esse nullum: Omnes et homines, et alias
animantes ad utilitates suas natura ducente ferri;
proinde aut nullam esse justitiam, aut si sit aliqua,
summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis
commodis consulens. » Et inferebat haec argumenta:
« Omnibus populis qui florerent imperio, et
Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si
justi velint esse, hoc est, si aliena restituant, ad casas
esse redeundum, et in egestate ac miseriis jacendum. »
Tum omissis communibus ad propria veniebat.
« Bonus vir, inquit, si habeat servum fugitivum, vel
domum insalubrem ac pestilentem, quae vitia solus
sciat, et ideo proscribat ut vendat, utrumne profitebitur
fugitivum servum ac pestilentem domum se

vendere, an celabit emptorem? Si profitebitur, bonus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.