PL 6, col. 603
Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne
In inglese: The Divine Institutes 5.17
quidem, quia non fallet:
sed tamen stultus judicabitur,
quia vel parvo vendet, vel omnino non
vendet. Si celaverit, erit quidem sapiens, quia rei consulet:
sed idem malus, quia fallet. Rursus, si reperiat
aliquem, qui aurichalcum se putet vendere, cum sit illud
aurum, aut plumbum, cum sit argentum: tacebitne, ut
id parvo emat, an indicabit, ut magno? Stultum plane
videtur, malle magno. » Unde intelligi volebat, et eum,
qui sit justus ac bonus, stultum esse, et eum, qui
sapiens, malum. Et tamen sine pernicie fieri posse,
ut sint homines paupertate contenti. Transcendebat
ergo ad majora, in quibus nemo posset sine periculo
vitae justus esse. Dicebat enim: « Nempe justitia est,
hominem non occidere, alienum prorsus non attingere.
Quid ergo justus faciet, si forte naufragium fecerit,
et aliquis imbecillior viribus tabulam ceperit?
Nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat,
eaque nixus evadat; maxime cum sit nullus medio
mari testis? Si sapiens est, faciet; ipsi enim pereundum
est, nisi fecerit. Si autem mori maluerit, quam
manus inferre alteri, jam justus ille, sed stultus est,
qui vitae suae non parcat, dum parcit alienae. Item,
si acie suorum fusa, hostes insequi coeperint, et justus
ille nactus fuerit aliquem saucium equo insidentem,
eine parcet, ut ipse occidatur, an dejiciet ex
equo, ut ipse possit hostem effugere? Quod si fecerit
sapiens, sed idem malus; si non fecerit, justus, sed
idem stultus sit necesse est. » Ita ergo justitiam cum
in duas partes divisisset, alteram civilem esse dicens,
alteram naturalem, utramque subvertit; quod illa civilis,
sapientia sit quidem, sed justitia non sit, naturalis
autem illa, justitia sit quidem, sed non sit sapientia.
Arguta haec plane ac venenata sunt, et quae