PL 6, col. 604
Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne
In inglese: The Divine Institutes 5.17 · The Divine Institutes 5.18
Marcus Tullius non potuerit refellere. Nam cum faciat
Laelium Furio respondentem, pro justitiaque
dicentem, irrefutata haec tanquam foveam praetergressus
est; ut videatur idem Laelius non naturalem,
quae in crimen stultitiae venerat, sed illam civilem
defendisse justitiam, quam Furius sapientiam quidem
esse concesserat, sed injustam.
CAPUT XVIII. De justitia, sapientia et stultitia.
Quod ad praesentem disputationem pertinebat, ostendi
quomodo justitia similitudinem stultitiae gerat;
ut appareat non sine causa decipi eos, qui putant,
nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere
videantur, qualia ille proposuit. Nunc majus a
me exigi sentio; ut ostendam, quare justitiam Deus
stultitiae specie convolutam, ex oculis hominum voluerit
auferre, si prius Furio respondero, quia
parum plene respondit Laelius: qui profecto licet sapiens
fuerit, ut vocabatur, patrocinari tamen verae
justitiae nullo modo poterat, qui caput ipsum fontemque
justitiae non tenebat. Nobis autem facilior est ista
defensio, quibus coelesti beneficio familiaris est ac
penitus nota justitia, quique illam non nomine, sed
re, novimus. Nam Plato et Aristoteles honesta quidem
voluntate justitiam defendere cupierunt, effecissentque
aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam,
si virtutem ingenii, divinarum quoque rerum
doctrina juvisset. Itaque opus illorum inane atque
inutile jacuit; nec cuiquam hominum persuadere potuerunt,
ut eorum praescripto viveret, quia fundamentum
a coelo disciplina illa non habuit. Nostrum