PL 6, col. 709

Divinarum institutionum liber VI (Lactantius), J. P. Migne

In inglese: The Divine Institutes 6.20

Quis dubitet, quin impius sit, qui alienae misericordiae
locum tribuit? qui etiamsi contingat ei,
quod voluit, ut alatur, addixit certe sanguinem
suum, vel ad servitutem, vel ad lupanar. Quae autem
possint, vel soleant accidere in utroque sexu per errorem,
quis non intelligit? quis ignorat? Quod vel
unius Oedipodis declarat exemplum, duplici scelere
confusum. Tam igitur nefarium est exponere, quam
necare. At enim parricidae facultatum angustias conqueruntur;
nec se pluribus liberis educandis sufficere
posse praetendunt: quasi vero aut facultates in
potestate sint possidentium, aut non quotidie Deus
ex divitibus pauperes, et ex pauperibus divites faciat.
Quare si quis liberos ob pauperiem non poterit
educare, satius est, ut se ab uxoris congressione

contineat, quam sceleratis manibus Dei opera corrumpat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.