PL 61, col. 153
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
1 Paulinus Sulpicium Severum Primuliacensem in Aquitania
presbyterum hortatur ne ob pravorum hominum
obtrectationem institutum perfectionis dimittat;
et illum ad se invitans, quomodo ipse Barcinone in
Hispania repentina vi multitudinis correptus presbyteratu
initiatus sit invitus, exponit, majestatem simul
muneris illius magnifice describens.
PAULINUS servus Christi Jesu [(V. not. 1)] , SEVERO
carissimo fratri secundum communem fidem in Deo
Patre, et Christo Jesu salutari nostro, salutem.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel
et favum ori meo. Sensi plane quasi delibutis melle
sermonis tui praecordiis sanctae Scripturae fidem, qua
dictum est: Impinguant ossa sermones boni; non
utique haec ossa quorum structura nos in corporis habilitate
compaginat, sed quibus interioris hominis firmitas
continetur; spem scilicet, et fidem, et caritatem;
quae sunt et viscera 2 misericordiae, et ossa patientiae,
et totius membra virtutis. Haec tu ossa, et membra, et
viscera, sanctis et spei, et fidei, et caritatis alloquiis
opimasti, quibus et fidei tuae spem in Domino intentam
et spei fidem in Domino constantem, et plenitudinem
caritatis in Christo, sicut ipsius erga nos Dei dilectionem
manere docuisti, cum sollicito et optanti
mihi, neque aliter de te, immo de Deo credenti, qui
et in infirmis virtutem suam operatur ac perficit, indicasti
augmentum patrimonii in coelestibus, quod salubriter
praesentium onerum decoctione fecisti, fragilis