PL 61, col. 157
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
speciem pietatis, virtutem ejus abnegantes; de
ipsius, inquam, Dei nostri verbis prudentiam sibi, si
placet, arrogent, et stultitiam nobis exprobrent. Ait
enim Dominus: Filii hujus seculi sapientiores sunt
filiis lucis; sed adjecit: In hac generatione. Sint
prudentiores, dum non sint filii lucis. Sint in hac sua
generatione sapientes, dum in illa regeneratione nostra
inveniantur excordes. Sint nunc beati vel magis
fortunati, per omnia prospera, blandiente seculo,
defluentes; mollibus vestiantur, in domibus regum
sint; dum in laboribus hominum non sint, et cum
hominibus non flagellentur. Sint divites seculo, quia
sunt egentes Dei; de quibus scriptum est: Divites
eguerunt et esurierunt; sicut de nobis illico subjectum: Inquirentes autem Dominum non
deficientur
omni bono.
8.
Utinam, mi frater, digni habeamur qui maledicamur,
et notemur, et conteramur, atque etiam interficiamur
in nomine Jesu Christi, dum non ipse
occidatur Christus in nobis. Tum demum super aspidem
et basiliscum ambularemus, et conculcaremus caput
draconis [(V. not. 59)]
antiqui. Sed adhuc amico,
quod pejus est, seculo solvimur, et in Christo deliciamur: 6
laudari tantum in nomine ipsius amantes,
contristari et tribulari, quod est utilius, recusantes.
Memento granum sinapis, de quo semine sumus,
si conteratur, accendi magis, et tum demum
in vim suam excitari. Quamobrem debemus quasi
naturae nostrae in hoc respondere, ut adversis sermonibus
contriti, inardescamus ad fidem: et eos
ipsos, qui nos ut minimos hominum, scilicet quasi granum sinapis, quod minimum est seminum,
frangere
conantur, uramus. Si vero ii qui deforis
sunt, rationem a te sancti operis inquirunt, et venenatas
de corde viperino linguas in cor tuum vibrant; noli dare sanctum canibus, et margaritas
tuas non
projicias ante porcos. Quae enim pars fideli cum infideli?
quae societas luci ad tenebras? quae conventio
Christi ad Belial?
9.
Tu vero miles Christi armatus ab Apostolo galea
salutis, et lorica justitiae, et scuto fidei, et gladio
veritatis, et virtute Spiritus sancti, sta in armis coelestibus
constans, et tela inimici candentia fonte sapientiae
et flumine aquae in te viventis exstingue. Depositum
custodi, fidem serva, justitiam sectare, caritatem
Christi tene, patientiam aemulare, exerce te
ipsum ad pietatem quae ad omnia utilis est: sobrius