PL 61, col. 158
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
esto, in omnibus labora, certamen bonum certa, cursum consumma,
ut apprehendas, in quo apprehensus
es: de cetero reponetur tibi corona justitiae,
quam reddet Dominus in illa die justus Judex iis
qui diligunt adventum ejus. Eos autem devita qui sanam
doctrinam non sustinent, voluptatum amatores
magis quam Dei, in pejus semper proficientes; seducentes
et seductos; homines mente corruptos, et
a veritate alienos, et ob hoc ipsum traditos in concupiscentias
cordis sui, in laqueum et desideria
multa, quae a fide naufragos mergunt in interitum et
perditionem: quia creaturam praetulerunt Creatori,
id est, simulacra gentium, aurum et argentum
Deo carius habentes, servantes animas suas in hoc
mundo, perdentes in Christo: Discede ab hujusmodi
,
et prophanas vocum novitates devita, ne
circa quaestiones aniles et vanas, aut impias verborum
contentiones, incipias aegrotare, et pericliteris
a falsis fratribus, aut a perditis reprobatisque
sapientibus; et omnes qui videbunt, insultante [(V. not. 2)]
zabulo, dicant: Hic homo coepit
aedificare, et non potuit consummare. Quod absit a
nobis, qui non nostris operibus aut viribus, sed divina
virtute et misericordia freti, opus perfectionis
arripere ausi sumus. Potens est ipse, qui est omnipotens,
perficere in nobis opus perfectionis suae, et
quod fundare jam ac primis machinis erigere dignatus
est, suis struere 7 mensuris, et consummare fastigio:
quia ipse turbatis ad operis istius molem
etiam apostolis suis dignatus est dicere apud homines
impossibile hoc esse, sed non apud Deum, in quo
credentibus nihil impossibile est.
10.
Verum, ut invicem in verbis Domini consolemur,
et operibus proficiamus, exi de terra tua et
de cognatione tua, ut Abraham fideli imitatus excessu,
beato Abrahae sinu dignus sis. Festina venire
ad nos, in commune compendium accepturus et
daturus fidei supplementa. Hoc enim acceptum coram
Deo: quia et frater fratrem adjuvans exaltabitur .
Nos modo in Barcinonensi, ut ante scripseram
( Excidit haec epistola ), civitate consistimus. Post
illas litteras quibus rescripsisti, die Domini, quo nasci
carne dignatus est, repentina, ut ipse testis est,
vi multitudinis [(V. ep. 2, n. 2, et ep. 3, n. 4)] , sed
credo ipsius ordinatione, correptus, et presbyteratu
initiatus sum, fateor, invitus, non fastidio loci (nam
testor ipsum, quia et ab aeditui nomine et officio