PL 61, col. 177

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

mihi fraternitatem tuam timui: quia tutius credidi
vere scribere. Cave ergo posthac servus Christi
in libertatem vocatus, hominis et fratris et conservi
inferioris servum te scribere: quia peccatum adulationis
est magis, quam humilitatis justificatio, honorem
uni Domino, uni magistro super terram, uni
Deo debitum, homini cuilibet, ne dicam miserrimo
peccatori, deferre. Sufficit caritas 30 de corde puro,
et fide non ficta: quod autem abundantius est, a
malo est. Obsecro te frater per Dominum, ut praesumtionem
de te meam spiritu revelationis ( forte
relevationis) inspicias; alioquin et offensam tuam possum
vereri de epistola tam loquaci: sed apud caritatem,
quae omnia sustinet, ex eo ipso gratia debet
augeri, quo fastidium comparari solet, ubi nulla caritas

taedium temperat. In dictando enim dum te cogito,
et totus in te sum, quasi apud praesentem longo
intervallo loquar, obliviscor impositum finire sermonem.
21.
Panem Campanum de cellula [(V. not. 18)] nostra
tibi pro eulogia misimus, tantum meritis in
Domino tuis freti, ut plena ad te perferendum sui
gratia crederemus: tu licet uberioribus micis a Domini
mensa jam saturatus sis, dignare et a peccatoribus
acceptum in nomine Domini panem in eulogiam
vertere. Ac ne panis siligineus tibi modum nostrae
humilitatis excedere videretur, misimus testimonialem
divitiarum nostrarum scutellam buxeam; ut
apophoretum [(V. not. 19)] voti spiritalis accipies,
habiturus exemplo, si necdum simili argento uteris.

Quod si nigellatum [(V. not. 20)] habes, mitte nobis
per ea vascula, quae pueris tuis, filiis nostris, demandavimus.
Amamus enim vasa fictilia, quia et secundum
Adam cognata nobis sunt, et Domini thesaurum
in talibus vasis commissum habemus.
22.
Praeterea peto, quia summum animi tui jus habere
me confido; ut si necesse fuerit, deficientibus
a me et libertis, et servis, et fratribus, tuam curam
impendas, et ordinare digneris, qualiter ad nos
vinum vetus, quod Narbone adhuc nos habere credimus,
pervehatur. Ne timeas, frater sancte, damnum,
si nos feceris etiam pecuniae debitores. Omnes enim
nostri a nobis declinaverunt, simul impii facti sunt, et inimici hominis domestici ejus.
EPISTOLA VI

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.