PL 61, col. 178
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
Augustino, non accepto ab eo responso, denuo per alios
scribit Paulinus.
Domino sancto fratri et unanimo AUGUSTINO, PAULINUS
et THERASIA peccatores.
1.
Jamdudum frater in Christo Domino, mi unanime,
ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem
agnovi, absentemque vidi, tota mente complexus,
alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras
adire properavi. Et credo 31 in manu et in gratia
Domini sermonem meum ad te fuisse perlatum:
sed morante adhuc puero, quem ad te aliosque dilectos
aeque Deo salutandos ante hiemem (Sub finem
anni 394) miseramus, non potuimus ultra et officium
nostrum suspendere, et desiderium sermonis tui cupidissimum
temperare. Scripsimus itaque iterato
nunc si priores ad te litterae nostrae pervenire meruerunt;
aut primo, si illis in manus tuas perveniendi
felicitas non fuit.
2.
Sed tu, frater, spiritalis omnia judicans amorem
in te nostrum ne pendas officio solo, aut tempore
litterarum. Dominus enim testis est, qui unus
atque idem operatur in suis ubique caritatem suam,
jam abinde nobis, ex quo te beneficio venerabilium
episcoporum Aurelii et Alypii, per tua in Manichaeos
opera cognovimus, ita inditam dilectionem tuam, ut
nobis non novam aliquam amicitiam sumere, sed
quasi veterem caritatem resumere videremur. Denique
nunc etsi sermone, non tamen tamquam et affectu
rudes scribimus, teque vicissim spiritu per interiorem
hominem quasi recognoscimus. Nec mirum
si et absentes adsumus nobis, et ignoti nosmet novimus,
cum unius corporis membra simus, unum habeamus
caput, una perfundamur gratia, uno [(V. not.
21)] pane vivamus, una incedamus via, eadem habitemus
domo. Denique in omne quod sumus, tota spe,
ac fide qua stamus in praesenti, nitimur in futurum:
tam in spiritu quam in corpore Domini unum sumus,
ne simus nihil, si ab uno excidamus.
3.
Quantulum ergo est, quod absentia corporalis
nobis invidet nostri, nisi sane fructum istum, quo
pascuntur oculi temporalium exspectatores?
Quamvis nec corporalis quidem gratia temporalis in
spiritalibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem
resurrectio largietur; ut audemus in virtute
Christi et bonitate Dei Patris vel indigni praesumere.
Quare utinam hoc quoque nobis munus annueret