PL 61, col. 229

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

opinionum suarum, qui missis per inane magnum
mentibus evanuerunt, sicut scriptum est, et
probatur, in cogitationibus suis; et pro suis arbitriis
opera Dei et consilia finxerunt. Illis mare vel
coelum casu regi commoverique videatur, qui mundum
istum aut sine rectore vacuum, aut otiante Deo
neglectum, fortuitis lapsibus volvi disputant; aut
nullo autore compositum, aut ut principii, ita finis
expertem: quod corporea, qua mundus iste
cujus singuli portio sumus, natura non obtinet; quia
omnis compago resolubilis: aut quod stultius est, ex
semetipso creatum volunt, tamquam ulla res ipsa sibi
possit esse causa nascendi, ut sit eadem creator pariter
et creatura, id est opifex et opus; quae ut nomine,
ita et genere ac statu discrepare perspicuum

est. Quis enim non videt mundum istum corporeum
vi incorporea gubernari, totamque molem, infusa
atque permixta magno universitatis corpori divini
Spiritus, mente qua facta est, agitari ad vitam? temperari
ad usum? contineri ad statum? ordinari ad
diuturnitatem?
3.
Cum ergo constet, quod cernitur, aut sentitur,
alienae opis, ut consistat et maneat, indigere; non
potest ambigi, aliunde etiam ut crearetur eguisse.
Quod cum ita sit, omnia ex Deo orta fateamur necesse
est. Quia nisi profanis in dubium venire non
potest, mundum Deo autore confectum: proinde
ventos, et omnia quae intra mundum partes molis
ejusdem, et quasi viscera corporis sunt, non ad
alterius regimen esse referenda; quia neque regi

continerique paterentur divinorum operum virtutes, 89
hoc est substantiae naturarum omnium in tanta
discordia sui, nisi ab ea tantum natura atque virtute,
hoc est, Deo uno omnium conditore, a quo uno fieri
ordinarique potuerunt; et cujus leges nisi servarent,
statum suum non obtinerent. Multo autem ineptius
est ullam culpare naturam, et malam dicere: quoniam
si a Deo omnia, et Deus bonus est; omnia profecto
quae fecit Deus, bona. Si qua autem sunt in arcanis
statutorum ejus altiora sensibus et cogitationibus
nostris, etiamsi rationem eorum consequi et
colligere non possumus, tutius tamen nobis est magis
occultas esse rationes, quam nullas, credere. Quia
non ambigendum, omnia Dei, etsi nobis non sint
perspicua, tamen esse consulta.
4 Itaque si totum mundum Deus qui condidit,
et gubernat; quo in loco, vel cui creaturae casus, et
fatum, aut fortuna dominabitur? Si de motibus vel
ordinibus astrorum, ut quidam volunt, pendent, de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.