PL 61, col. 228

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

ne viderer communis observantiae studium insolita
a te mihi negligentia praeterire, sed multo
etiam illud magis, ne de tua in Deum mente secus
crederer judicare, si omnem scribendi tibi occasionem
diligens, per viros religionis insalutatum te,
tamquam a sanctis hominibus abhorrentem, praetermitterem;
cum certe studiosus Christiani nominis,
comprobatorque propositi etiam nostri amore docearis.
Suscipe igitur libens, non illos ex meis litteris,
sed litteras meas de illis probans, qui summa idipsum
sanctitate curarunt, ut religioni haberent vel
patriam te non adeundo revisere, vel te sine meis
scriptis adire. Apte autem mihi visa est ad id quoque
hujusmodi tabellariorum persona congruere, ut aliquid
de pristina illa epistola responderem tibi, quam

tu ad illas mihi litteras, quibus manifestum divinae
potestatis in elementis, et curae circa nos beneficium
praedicaveram, retulisti. Nam profecto retines me de
tuis scriptis, id de quo tunc gratulans responderam,
comperisse; unde suaseram, ne casibus Dei munus
adscriberes; et forte magis quam Numine arbitrareris
argentum illud sancti commercii inter hibernos
turbines et nautas avaros, amisso custode, servatum,
in illud potissimum littus ejecta navi, in quo familiare
nobis oppidum, tibi patrimonium tutissimis rem nostra
sinibus exceperat.
2.
Sed tu iterum mihi de tempestatis injuria magis
querulus, quam de clementia Dei gratus, omnes motus
elementorum, inter quos divina tantum manus
humanam salutem tueri valet, actusque nostros, quos

summi Domini potestas 88 regit, et pro nostris meritis
vertit aut dirigit, vacuis fatorum fortunaeque
numinibus, tamquam aemulis Deo potestatibus, subdidisti.
In quo ne te existimes Deo detulisse, cum injuriose
potius, ut erat, Dei beneficium esse nolueris;
dicens ideo haec a divina potestate secerni oportere,
quia casum magis quam Deum deceant mala. Id autem
sine dubio malum esse, quo periculum saepe homines
aut damnum capessant. In quorum malorum,
ut video, numero tempestates locas, quibus aut in
terra agrorum saepe vastitas, aut in navi naufragorum
( forte mari naufragiorum) aerumna capiatur.
Sed hanc sententiam video de illis obortam magistris;
qui sapientia sua superbi, sapientiam Dei quaerere
dedignati, a finibus veritatis exsules agunt, assertores

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.