PL 61, col. 227
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
magis mirum est, calicibus nostris contentus fuit; ut
intelligeremus illum apud sanctitatem vestram
emendatum, sicut ex Apostolo erudiri; nec jam
modio sed modico vino, quo non venter distenditur,
sed cor laetificatur, inebriari [(V. not. 46)] ad sobrietatem,
spiritali crapula ructantem Deo hymnum,
quem non solo ore vocalis, sed et tacito corde decantat,
qui voluntatem Domini fideli recipit auditu,
pio narrat eloquio, et strenuo implet effectu. Benedictus
Dominus, qui facit mirabilia. Qui convertit rupem
in aquas, Cardamatem et clericum fecit, ut
videmus; et ut sobrium, ut credimus. Nam ut solemnitas
Paschalis revocavit dies prandiorum, incipiebat
nobis circa meridiem murmurare, dicens: Exaurit sicut testa
guttur meum, et lingua mea adhaesit
faucibus meis. Defecit anima mea, et venter
meus; et a fame et siti adhaeserunt ossa mea carni
meae. Respondebatur illi quidem: Fili, in humilitate
sustine, et concupiscentia ventris non apprehendat te,
quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo
Dei. Ille autem sicut surdus non audiebat, et sicut
aspides surdae obturabat nobis aures suas, sed frustra.
Ad prandium cupiebat implere ventrem suum,
et nemo illi vel siliquam dabat, donec [(V. not. 47)]
ad vesperum declinaret dies; et hymno dicto quamlibet
tristis de fame prandii, placaretur nobis de refectione
coenandi. Sed ne diutius jocando videamur
injuriam facere gravitati ejus, quae jam in stillicidis
poculorum magis laetatur, quam in ebrietate rivorum,
de commodis ejus serio loquar: Mulierem suam
debilem, et ideo inutilem sibi asserit [(V. not. 188)] .
Quod si ita est, peto ut ei aliquod mancipiolum praestetur.
EPISTOLA XVI.
87 Jovium clarissimum virum qui fato ac fortunae
multa tribuebat, docet providentiae divinae omnia subjacere.
Eadem de re jam ad eum scripserat, forte
carmen 19. Eumdem collaudatum ob insignem doctrinam
atque eloquentiam, a philosophorum lectione
deterret, et ad sacrarum Scripturarum lectionem hortatur.
Jovio fratri, PAULINUS salutem.
1.
Filiis nostris Posthumiano et Theridio patriam
de Campania, quam nostri gratia accessere,
petentibus, non scribere unanimitati tuae, contra officium
et affectum putavi: non ab eo tantum praecavens,