PL 61, col. 233

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Quo videlicet ut Deo servientes, cupiditatibus
imperantes, necessitatis modo desideria terminemus,
et necessarios habentes habitus, non quaeramus
superfluos apparatus; quia recordari admonemur
nos nihil intulisse in hunc mundum, neque auferre
posse. Quae veritas in tantum valet, ut de gentilibus
quoque philosophorum, qui vel extremas veritatis
lineas celsioribus ingeniis 93 attigerunt, inquirendae
tantum, nedum sequendae sapientiae vacari non posse
senserint, nisi pecuniarum onera, quasi stercorum,
etiam in mare quidam projicerent.
9.
Sed tu divisionem cum Deo facito, et quasi mutuo
beneficio redde summo Patri gratiam; qui tamen
de iis quaecumque tibi donavit ingenita, aut adjecit
extrinsecus, te tantum a te reposcit. Habeas

licet tibi et tuis cuncta quae possides, tantum id curans,
ut horum quoque largitorem Deum esse fatearis.
Nihil enim habemus quod non acceperimus, qui
in hunc, ut dixi, mundum nudi venimus. Ingenii autem
tui facultates et omnes mentis ac linguae opes
Deo dedica, immolans ei, sicut scriptum est, sacrificium
laudis, ore facundo et corde devoto. Illico ut
ad superna penetralia aciem mentis intenderis, aperiet
ad te faciem suam veritas, teque ipsum reserabit
tibi. Nam divinae veritatis agnitu, id quoque ut nosmetipsos
noverimus, assequimur. Unde enim putas
tantam miseris mortalibus vel superbiae vel ignaviae
perversitatem inolevisse, ut non colentes Deum, daemoniis
aut elementis subditis sibi serviant, aquas,
ignem, sidera, arbores, et simulacra venerantes, cum

impiissima divinae majestatis injuria? Cujus nomine
sive daemones, sive creaturas colant, servos honorant:
pro quo iis tenebris caecari merentur, ut quia
Deum verum intelligere nolunt, etiam sui ignoratione
feriantur: qua liberatur homo illuminatus fide, ut
ordinem atque mensuram sui generis intelligens, Deo
tantum, cujus unitas ineffabili Trinitate censetur, se
esse subjectum; ceteris vero omnibus creaturis, si
rationabiles sunt, parem; sin vero corporeae, superiorem
esse cognoscat.
10.
Qua mediocritate homo temperatus, neque a
salutis sorte delabitur, neque a dignitate naturae; fitque
conscius veritatis, compos sapientiae, servus justitiae,
liber erroris, dominusque vitiorum; quibus
anima non Deo serviens servire damnatur: quae

deinde, ut proprii status exsul, per omnes cogitationum
suarum, aut alienarum opinionum devias vias
spargitur, per philosophos vaga, ac per ariolos curiosa,
superstitioni religiosa, religioni profana, spem
inter ac metum semper ambiguis affectionibus pendens.
Hinc omni vento cujuslibet doctrinae circumlata,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.