PL 61, col. 235

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

spe tamen ea nos vel opinione palpante, Romam
ad venerabilem soleinntatis apostolicae diem
profecti sumus, concursum nobis illic tuum debita
quidem, sed tamen festiva meditatione promittentes;
cum decocta praesumtae spei gratia, quod ipse non
aderas, non tamen omnino nulla compotimur, sumentes
litteras tuas per hominem carissimi nobis viri,
fratris nostri Sabini: quem quidem primo minime
monachali caliga et veste mirati, cum praeterea facie
non minus quam armilausa [(V. not. 67)] ruberet, parum
spiritalibus buccis, tunc demum esse non nostrum
scivimus, cum per ipsum tabellarii dominum
litteras a nobis reposcentem, necessitudine vos proxima
copulatos esse comperimus. Unde et illum ante
amicum cumulato nunc amore complectimur.

2.
Rescribendi tamen ex Urbe facultas non fuit,
quam vix decem dies vidimus non videntes, et ipsum
temporis ante meridiem in votis nostris, quorum
cura veneramus, per apostolorum et martyrum
sacras memorias consumentes. Deinde ut ad hospitium
redissemus, innumeris frequentationibus occupati,
quorum partim amicitia, partim religio contrahebat,
vix ut vespera solveret coetus, nosque laxaret;
necessario distulimus officium inopia vacationis.
Deinde regressis domum, aliam moram accidua carnaliter
aegritudo obtulit, nec paucis diebus haud leviter
nos examinavit. Sed, qui vita nostra et resurrectio
est, visitavit in bono humilitatem nostram:
et cum castigans castigasset nos, morti non tradidit. Multa
enim flagella peccatoris, sed sperantes in

Dominum misericordia circumdabit. Atque ideo verberati
sumus ut peccatores, liberati ut sperantes in
misericordia ejus, qui sanat contritos corde, et alligat
contritiones eorum.
3.
Haec igitur jam in virtute et misericordia Domini
revalescentes, per carissimum in Domino fratrem
Amachium, domini et patris nostri Delphini
subdiaconum, quia ipsius occasio praesto erat, scripsimus:
simul, quia se notissimum tibi esse asserebat,
opportunissimum credidimus cui litteras ad te
nostras crederemus. Salutamus te tantum quantum
diligimus in Domino, et adhuc desideramus: nam
revellere de animis nostris spem istam necdum possumus,
qua praesumimus te videndum amplectendumque
nobis, dono Domini, in sede ac sinu domni

mei, communis patroni Felicis: cui vota tua toties
contestatus sum, et promissa recitavi, quoties a te
mihi cauta reminisceris. 96 Si fefellimus martyrem
veritatis, non opiner me solum statuendum hujus
culpae reum, qui spopondi quod credidi: tu, quaeso,
mi frater unanime et dilectissime, dum tempus est, videas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.