PL 61, col. 520

Poemata (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Quae divina putas. Si dii sunt, nec miseri sunt;
Aut si sunt miseri, dii non sunt, atque homines sunt,
Et miseri: miserare igitur mortalia passos,
Aut laetus venerare deos: nam caecus aperte est
Hic furor, aut miseros colere, aut lugere beatos.
Ergo dea est Isis? mulier dea? si dea, corpus
Non habet, et sexus sine corpore, vel sine sexu
Partus abest. Unde ergo illi quem quaerit Osirim?
Atque ubi quaerat eum, nescit dea. Sed dea numquam
Esse potest mater, nec femina. Nam Deus unus,
Virtus trina Deus, Pater unus, et unus in ipso
Filius: ex ipso simul unus cum Patre Verbi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.