PL 61, col. 614

Poemata (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Innocuamque aciem ferri, simul et leve pondus;
Qua pituita gravis, pilus intolerabilis, et qua
Nec minimae perferre atomum duramus arenae.
Hac grave et incurvo, quis credat? acumine ferrum,
Insuper et lychno concretis sordibus uncto
Fixum, impune diu tenuem pressisse metallo
Pupillam, et nullo temeratum vulnere visum.
Quae tam subtilis digitis manus, aut opis arte,
Quae se tam tenui potuit discrimine junctis
Inserere; et medio palpebrae oculique subactum,
Inter utramque viam fragili per utrumque meatu
Illaeso penetrans oculo, suspendere ferrum,
Quod solidi crasso totum complebat opertu,
Orbem oculi, figens acie, nec vulnere laedens;
Quae manus hoc potuit, nisi quae manus omnia fecit?
Spiritus ille Dei penetrator ubique per omnes
Naturas rerum, tenui subtilior omni,
Perdita caecatis qui lumina reddidit, et qui
Ex utero caecum nova lumina fecit habere,
Vultum imperfecti natura corporis implens
Arte Creatoris, qua totum perficit orbem;
Filius ille Dei, manus et sapientia Patris,
Omniparens rerum fons: et constantia Christus.
Ipse illum quondam non plenae matris in alvo
Finxerat, ut posthac homo factus et ipse Creator
Hoc quoque divinis opus admirabile signis
Adderet, ut vacuos expleret visibus orbes.
Denique humi sputans limum facit, unde negatos
Nascenti obtutus credenti reddat alumno:
Materiaque eadem defecta in parte perornat
Semiperactum hominem, qua toto corpore finxit;
Ut seipsum nostra venisse in carne probaret,
Qui cum Patre Deo communis imaginis ore
Compositum limo, et flatu formaverat Adam.
Ipse opifex, lux nostra, Deus, Felicis amici
Natalem tanta voluit decorare medela;
Ut confessoris meritum sublime potenti
Munere monstraret, non ut cumularet honorem
Martyris hoc opere, ingentes cui contulit olim
Nobilibus titulis benedicto nomine palmas,
Quas indefessis in eo virtutibus omni
Tempore continuat Domini clementia Christi.
Sed nobis voluit specialem tempore in isto
Laetitiam donare Deus, propriique patroni
Tale aliquod propriis operans signum dare servis,
Quo nos siderei proprios Felicis alumnos
Proderet, ut merito illius curaque doceret
Vivere, quo nostram servans custode salutem,
Saepius infestum nocturnis casibus hostem
A nostris pariter membris et mentibus arcet.
Denique jam nostri gaudemus honore pericli,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.