PL 61, col. 615

Poemata (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

569-570 Cernentesque pari splendentem lumina visu,
Quem pene amisso deformem vidimus uno,
Laetamur tactis hoc sospite fratre medullis,
Quem tanto nobis donavit munere Christus.
Jure oculis hunc aequo meis, in lumine cujus
Felicis manus in Christo mea gloria fulget.
O felix casus, bona vulnera, dulce periclum,
Per quod cognovi me curam martyris esse.
Tanti namque fuit lumen mihi pene perisse,
Ut modo Felicis de lumine lumen haberem.
POEMA XXIV.
De naufragio Martiniani scribit ad Cytherium, quem
laudat quod filium suum Sulpicio Severo instituendum
tradiderit.
MEROPIUS PAULINUS CYTHERIO FRATRI IN CHRISTO
SALUTEM

Martinianum spiritum fratrem mihi,
Unaque germanum fide,
Quem tu disertis prosecutus litteris
Ad nos venire miseras,
Nunc vix salutis compotem factum suae
Scriptis inanem perditis,
Sed caritatis indicem plenum tuae
Ut os tuum suscepimus.
Et veriorem litteris epistolam
De corde signatam tuo.
Cum te referret spiritali littera,
Et mente et aure legimus.
Tunc ambo nexi ad invicem dextras damus
In osculo pacis sacrae,
Et immolamus hostiam laudis Deo,
Gratesque Christo reddimus.
Quo liberante, nostra sospes e mari
Intrarat hospes limina:
Nam dira passus, et tamen miracula
Expertus in periculis.
Patria profectus cognita causa tibi
Iter pedestre legerat:
Sed longa secum spatia terrarum putans,
Vertit viae sententiam,
Et otiosam fluctuandi nauseam
Pedum labori praetulit.
Narbone solvit per trucem ponti viam
Fragili carinae credulus.
Hinc ille gressu vir piger versa vice
Fit navigandi poenitens.
Jamque ut profectus continenti littorum
In alta processit freta,
Jam nocte densa, sed sereno lucida
Ridente tranquillo maris,
Cum sola cursus ordinarent sidera

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.