PL 62, col. 101

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

[(Matt. III, 17, et XVII, 5)] ,
nec ad Filium, nec
ad Spiritum sanctum, sed ad Patrem pertinet solum.
Item columbae species quae in Jordane apparuit, et
ignearum linguarum multipartita distributio, proprie
ad sancti Spiritus personam pertinere monstratur.
Sed ne adhuc de his proprietatibus dubites, audi manifestius.
Proprium Patris est genuisse, et proprium
Filii natum fuisse, proprium vero est Spiritus sancti
procedere. Nec omnino reciprocat in aliam personam,
quod est unicuique personae specialiter proprium.
Si ergo hae tres personae habentes singulae
proprietates suas, quibus significantius distinguantur,
non quibus separentur, unus est Deus; quomodo
Filius, salva utriusque naturae proprietate, non unus
est Christus?

XI.
Nam et in homine, si subtilius disputare velimus,
pleraque invenies ita proprietate quadam sequestratius
distincta, ut si et ibi calumniari volueris,
de uno homine multos homines facias. Hominem
ergo per ordinatas corporalium membrorum distinctiones
quinque constare sensibus, nemo est qui
nesciat: qui sensus ita officii sui proprietatem naturaliter
obtinent, ut nihil secum habere commune,
nihil sibi de alterius proprietate valeant vindicare.
Et ut omnia specialiter commemorem, visus ita
ministerii sui proprium officium gerit, ut nec audire,
nec odorari, nec gustare, nec contrectare aliquid
possit. Auditus ita naturae suae administrat officium,
ut nec videndi, nec odorandi, nec gustandi, nec contrectandi
officium subeat. Odoratus quoque sic famulatus

sui obsequio fungitur, ut nec audiat, nec
videat, nec gustet aliquid, nec contrectet. Gustus
etiam nec videt, nec odoratur, nec audit, nec contrectat.
Tactus denique, qui est ultimus sensus, nec
visione fruitur, nec auditum percipit, nec odorem
capit, nec gustum discernit. Et cum sint hae omnes
membrorum species tam diversae, tam discretae, ita
naturalibus proprietatibus substitutae, ut nihil communionis,
nihil societatis ad se invicem habeant, sed
privato quodam et solitario jure propriae 10 functionis
ministerium impleant; unus tamen idemque est
homo, qui, quoniam quinque corporalibus sensibus,
quinaria proprietate a se invicem differentibus constat,
quinque secundum istorum deliramenta personas
habere debuerat, ut quantae sunt proprietates

sensuum tanta esset et numerositas personarum.
Dehinc inedia affici et comedere, sitire et bibere,
sedere et incedere, cubitum ire et de somno surgere,
algorem perpeti et aestibus uri, licet non sine animae
compassione corpus ea aut patiatur aut agat, tamen
haec carnis sunt propria. Item sapere, intelligere,
oblivisci, in memoriam reducere, laetitia efferri,
tristitia dejici, mansuescere lenitate, furore atque
ira immanescere, et quamplura his similia, quae persequi
longum est, licet non sine corpore agantur in
anima, tamen animae sunt propria. Nec tamen quispiam
ausus est vel audet dicere hominem duas personas
habere, in quo tantas proprietatum differentias
cernit inesse.
XII.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.