PL 62, col. 100

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

quod crevit, non Dei, qui nostri generis carnem
assumpsit? Si in illa gloriosissima passione Dominus
Jesus Christus aut capite plecteretur, aut quibusque
aliis membrorum abscissionibus mulctaretur; putamusne
isti dicerent, partem Verbi cum capite amputatam,
et aliam partem cum manibus detruncatam?
Et quia circumcisus est, cavendum est ne partem
Verbi cum illa membri exspoliatione opinentur pariter
amputatam; quod nec hodie de truncatis hominibus
verum dicat quisquis salubrius et rectius sapit.
Neque enim fas est opinari, quod cum hominis manus
absciduntur, pariter animae portio desecetur.
Lumen quoque istud visibile per quaslibet oculorum
passiones aufertur ab homine; 8 nec tamen illud lumen
aufertur ab anima, quo valet inter justitiam

iniquitatemque discernere. Unum enim corporis,
aliud animae est proprium.
IX.
Illud interea est prae caeteris animo contuendum,
quod si natura Dei ejusdem conditionis esset,
ut per se atque in se aliquibus passionum generibus
subderetur, nulla esset profecto humanum corpus
suscipiendi necessitas. Quid enim opus erat Deo mortalium
sibi naturam adsciscere, si potuit natura ejus
mortis legibus subjacere? Quia vero mors quae per
transgressionis praevaricationem obrepserat, morte
perimenda erat, sicut ipse Dominus praedixerat, dicens: Ero mors tua, o mors
(Osee, XIII, 14), necesse
habuit Dei Filius altiore atque profundo dispensationis
suae consilio, ut quia ipse naturae est impassibilis,
passibilis naturae corpus susciperet, in quo injuriis et

passionibus eousque afficeretur, ut usque ad mortis
dispendium per mortis obnoxiam naturam perveniens,
mortem in suis sedibus perimeret, et cuncta
inferni jura victrici congressionis triumpho compilans,
ad superos repedaret. Vides ergo non ob aliud
Deum naturae nostrae se permisisse ut moreretur,
nisi quia ejus natura mortalitatis conditione penitus
non tenetur; ac sic esse aliquid proprium Christo
quod divinitati, aliud quod humanitati conveniat:
licet propter unitatem personae, et mors ad divinitatem,
et immortalitas ad ejusdem Dei referatur humanitatem.
X.
Metuendum sane est ne isti qui inanissimo
metu utriusque naturae proprietatem idcirco nolunt
accipere, ne duos videantur Christos inducere, similiter

nobis et de Trinitate quaestionem aliquam moveant;
ut quia sunt quaedam propria Patris, quae
nec ad Filium, nec ad Spiritum sanctum pertinent;
et sunt quaedam propria Filii, quae nec ad Patrem,
nec ad Spiritum sanctum pertinent; et sunt
etiam Spiritus sancti nonnulla propria, quae nec
ad Patrem, nec ad Filium pertinere monstrantur,
tres a se invicem separatos criminentur catholicos
colere deos. Sed ne forsitan inopinata quaestione
turberis, adverte per singula. Susceptae carnis dispensatio
nec ad Patrem, nec ad Spiritum sanctum,
sed ad solum pertinet 9 Filium: proprie enim Filius,
non Pater de Virgine natus est. Rursus illa quae
super eum audita est vox: Hic est Filius meus dilectus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.