PL 62, col. 99
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
est, quomodo recessit? Si nobiscum est, quomodo
ait: Venient dies quando desideretis diem unum Filii
hominis, et non videbitis [(Luc. XVII, 22)]
? Sed et nobiscum
est, et non est nobiscum. Quia quos reliquit
et a quibus discessit humanitate sua, non reliquit,
nec deseruit divinitate sua. Per formam enim servi,
quam abstulit a nobis in coelum, absens est nobis:
per formam Dei, qua non recedit a nobis, in terris
praesens est nobis: tamen et praesens et absens ipse
unus idemque est nobis.
VII.
Audi et aliam utriusque naturae proprietatem.
Sepultum Dei Filium omnes legimus, omnes credimus,
omnes pariter praedicamus, nec ullus audet
ambigere Christianus. Jam hic, si placet, pacifica moderatione
tractemus, quid ejus potuerit sepeliri,
utrum Verbum, an anima, an corpus, an simul omnia?
Sed perabsurdum est, aut Verbum, aut animam
dicere linteis obvoluta. Restat ergo ut solum corpus
quod exanime erat, quod etiam sepelientium manibus
ferebatur, fuerit in sindone circumdatum et in sepulcri
gremio collocatum. Nam hic argumentari non
opus est, ubi se ipsa veritas manifestius prodit. Verbum
Dei exsequiarum officio non eguit: anima sepeliri
non potuit: sola igitur caro sepulturae officium
habuit. Et tamen Dominum Jesum Christum sepultum
apostolica auctoritas docuit. Cernis ergo esse aliquid
proprium carnis quod Verbi esse non possit;
sed ideo etiam Verbi esse, quia Verbi est illa caro
cui possunt haec omnia aptius convenire.
VIII.
Crevisse certe per aetatis curricula, et usque
ad robusta juvenilis corporis membra pervenisse Dominum
Jesum 7 Christum Evangelia tradunt. O tu,
qui nihil vis esse proprium carnis, putasne quod Verbum
cum ea carne, qua ex Virgine natus est, per
aetatum successiones, et per incrementa membrorum
pariter crevit, et in majorem sui corporis molem solidatum
est? Noli, rogo te, cavillari, elige unum
quod velis. Crescere istud, et grandescere Domini
Jesu Christi, et usque ad perfectam juvenilem aetatem
pervenire, cujus est? Verbi, an carnis. Scio quas
angustias patiaris, quibus anheles aestibus. Si dicas
proprium esse carnis proprietatem naturae fateris. Si
dicas et carnis esse et Verbi (quod quidem verum
est per unitatem personae, non per proprietatem naturae);
si, inquam, dicas Verbi esse hoc aetatis augmentum,
mutabile introducis atque convertibile Dei
Verbum. Forte enim quaedam portio ejus virginalem
uterum impleverat; et ideo haec exigua portio cum
corpore suo sensit augmentum; dum illa major quae
restabat, et quae uterum Virginis non impleverat,
paulatim sese portioni suae, quam in homine habebat,
per incrementa ipsius corporis admiscebat; et isto
modo secundum vos, non totus, neque perfectus, sed
modicus natus est Deus, et per aetatum congruentias
factus est magnus. At si hoc impium ac detestabile
est aut Verbi portionem dicere, aut Verbum credere
augmenti aliquid in sua natura sensisse, Dominum
tamen Jesum Christum clarum est aetatis profectum
habuisse: quis non videat hoc proprium carnis esse