PL 62, col. 98
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
rursus in eadem corporis forma compungentium oculis
in consummatione temporis sese demonstrabit.
Nam si harum duarum una exstincta vel potius consumpta,
relicta est una; id consequens erit ut Dominus
Jesus Christus, aut Deus tantummodo, non et
homo idem, aut homo tantummodo, non et Deus
idem impiissime praedicetur. Non itaque debemus 5
per hanc stultae praedicationis insaniam, dignationis,
dignitatisque cassare mysterium. Dignationis scilicet,
quia Deus dignatus est fieri homo. Dignitatis autem,
quia Verbi natura in carnis adunatione immutabiliter
permanente, per unius personae arcanum idem homo
est Deus. Et hic sensus catholicus naturarum in sese
coeuntium adunationem non naturae unionem admittit;
dum ex duabus adunatis, iisdemque manentibus,
unus Deus idemque homo creditur Christus. Quia
secundum istos qui unam tantummodo contendunt
esse naturam, aut Verbi mutata est in carnem, ut
fieret una; aut carnis in Verbo consumpta est, ut exstantiam
sui per sui abolitionem amittens omnino
esse non possit, ut sola Verbi remaneat una. Quod
quam sit impium, quamque sacrilegum apertissime
mihi cognoscere videtur, quisquis apostolica dogmata,
non humana commenta sectatur. Quia vero
idem Deus homo est, et idem homo Deus est, ex
utroque subsistens, utroque non carens, apparet eum
utriusque esse naturae, quia neutrum potest amittere.
VI.
Cur autem isti, vel quomodo in ambabus naturis
proprietatis nomen refugiunt, nescio num eo usque
perfidiae velamine obducuntur, ut non videant, non
intelligant, in Christo aliud divinitati, aliud humanitati
ejus congruere, licet sit utrumque commune. Ait
namque discipulis suis: Si diligeretis me gauderetis,
quia vado ad Patrem, quia Pater major me est [(Joan.
XIV, 28)]
. Et iterum: Expedit vobis ut ego eam; si enim
non abiero, Paracletus ad vos non veniet [(Joan. XVI, 7)]
.
Et certe Verbum Dei, virtus Dei, sapientia Dei, semper
apud Patrem et in Patre fuit, etiam quando in
nobis nobiscum fuit. Neque enim cum terrena misericorditer
incoluit, de coelesti habitatione recessit.
Cum Patre enim ubique est totus pari divinitate,
quam nullus continet locus. Plena sunt quippe omnia
Filio, nec est aliquis locus divinitatis ejus praesentia
vacuus. Unde ergo, et quo se iturum dicit? aut
quomodo se ad Patrem perrecturum asserit, a quo
sine dubio nunquam recessit? Sed hoc erat ire ad
Patrem et recedere a nobis, auferre de hoc mundo
naturam 6 quam susceperat ex nobis. Vides ergo
eidem naturae proprium fuisse ut auferretur et abiret
a nobis, quae in fine temporum reddenda est nobis,
secundum attestantium vocem angelorum: Hic Jesus
qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum
vidistis eum euntem in coelum [(Act. I, 11)]
. Nam vide
miraculum, vide utriusque naturae proprietatis mysterium.
Dei Filius secundum humanitatem suam recessit
a nobis, secundum divinitatem suam ait nobis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi
[(Matth. XXVIII, 20)]
. Si nobiscum