PL 62, col. 97
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
me loco Manichaeus strangulat, et ad se recursum
fecisse cum tota ovantis animi exsultatione vociferat.
Sed multum est, et nimis operosum, talia sententiarum
tendicula revolvere, quibus haereticae machinationis
fraudulenta subreptio libertatem catholicae fidei
nititur captivare.
IV.
Et quoniam contra has omnes haereticorum
pestes plenissime a nostris majoribus disputatum est
(quod etiam si in erroris eorum destructionem nulli
conderentur libri, hoc ipsum solum quod haeretici
sunt pronuntiati, orthodoxorum securitati sufficeret),
nunc istos videamus quorum mentem anguis ille teterrimus
a castitate fidei, quae est in Christo Jesu,
ita corrupit, ut in apertum nefandae praedicationis
adulterium frontem eorum impudentiae callo obductam
armaverit, ut jure in eis propheticum illud oraculum
valeat redundare: Facies meretricis facta est
tibi [(Jer. III, 3)]
. Nam si non ita est, quid sibi ergo
vult quod nec tantis conciliorum decretis, nec tam
plurimis antiquorum Patrum sententiis cedunt? Accusant
igitur nos dum utriusque naturae Christum
fatemur, tanquam duos Christos, unum Deum, alterum
hominem, juxta infandum Nestorii errorem per
dualitatem naturae videamur asserere. Sed nos unum
Deum, eumdemque Filium Dei, et hominis 4 Filium,
non duos profitemur: et ita Verbum intra virginei
uteri secreta, carnis sibi initia consevisse, id est incarnatum
fuisse, ut tamen Verbi natura non mutaretur
in carnem. Itemque carnis naturam ita per
suscipientis commixtionem in Verbi transisse personam,
ut non tamen fuerit in Verbo consumpta. Manet
enim utraque, id est Verbi carnisque natura, et ex
his duabus hodieque manentibus unus est Christus,
unaque persona. Quis enim sacrilega opinione indutus
eousque desipiat? Quis in tam abruptum erroris
baratrum semetipsum injiciat, ut Filium Dei, sine
sua propria carne, quam in sacrae Virginis utero ineffabili
societatis permixtione ita sibimet adunavit,
ut Verbum homo, et homo Deus, idemque unus, non
mutatis naturarum generibus fieret, neget hodie sedere
ad dexteram Patris, venturumque judicare vivos
et mortuos; cum ipsum Dominum dixisse non nesciat, Cum venerit Filius hominis in gloria Patris sui
[(Matth.
XVI, 27)]
? Non quod, ut saepe diximus, alius sit Filius
hominis, alius Filius Dei: sed usque adeo ostendere
voluit nostri generis naturam per commixtionis individuam
unitatem non fuisse consumptam, ut se
etiam in coelo positum Filium hominis dicat, ut per
veri appellationem nominis, veritatem agnoscas naturae
manentis. Si ergo nunc usque manet Verbi intemerata
natura, manet etiam, quam idem sine sui
mutatione suscepit, humanitatis illibata natura.
V.
Quomodo defenditur hodie una esse tantummodo
Christi natura? Si sic est: profecto igitur ex
duabus abolita est una. Quaenam igitur? Si humana,
sola est ergo Verbi natura, et falsum erit quia Christus
Jesus sic veniet quemadmodum visus est ire in
coelum. Corporeus namque per nostri generis speciem
intuentium oculis idem Dominus apparebat; sicut