PL 62, col. 96
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
laqueis animas venari Christianas. Sed nihil
novum, nihil peregrinum Ecclesiae fortitudo experitur,
talibus pene ab universis haereticis quaestionum
turbinibus agitata; triumphum de contrariis, et immobilitatem
sortita de adversis. Nam dum se contra Sabellium
armigero cartamine aptaret, Filii atque Spiritus
sancti personarum exstantias vindicat; quod alius
sit qui gignit, et alius qui gignitur; et alius sit procedens,
alius de quo procedit; alius mittens, alius
missus; alius Deus Verbum qui de Virgine nascitur,
alius Pater qui permanet semper innatus; alius qui
per dispensationem carnis, cuncta nostrae fragilitatis
officia explet, alius Pater qui sine his omnibus manet.
Videas illico Arium tanquam triumphalis victoriae
suscepta materia elatius insultare, et sub detestabili
perfidiae suae jugo, fidelium velle colla subigere.
Cognoscite inquiens, potiorem esse qui mittit eo qui
mittitur; inferiorem esse qui obsequitur, digniorem
cui munificentia exhibetur.
III.
Manichaeum itidem cum de veritate dominici
corporis obtundo, quod non fallaci simulatione et
quibusdam illusionum praestigiis fuerit susceptum,
tumentem Virginis alvum allego; praestolati temporis
moras, quas diutius intra materni uteri hospitium,
usque ad legitimum partus diem peregit 3 insinuo:
puerperii cunas, vagitum infantis, aetatis profectum,
ad ultimum passionis ludibria, crucis patibulum,
confixiones clavorum, aperti lateris cruorem
simul et laticem, descensionem, sepulturam, resurrectionem,
et quod ipse quoque Dominus ait: Vultis
me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis [(Joan. VIII, 40)]
.
Et Apostolus: Sicut per unum hominem
mors, ita et per unum hominem resurrectio mortuorum [(I Cor. XV, 21)]
.
Et: Unus mediator Dei et
hominum homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)]
. Haec
me contra Manichaeum perorantem, Photinus totum
velut praeparatum cibum, avidioribus perfidiae faucibus
nititur transvorare. Rursus cum me contra eum
armis vivificae lectionis instruxero, et multa testimoniorum
jacula, Filium Dei Deum verum esse contestantia
vibravero, necesse habeo inter caetera etiam
illud opponere, quod in similitudinem hominum factus
sit, et habitu inventus ut homo [(Philip. II, 7)]
. In quo