PL 62, col. 109
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
[(I Cor. II, 8)] ;
rursum non Deum passum,
apostolica nihilominus auctoritate docetur, Paulo ita
ad Hebraeos loquente: Nam paulo minus quam angelos
minoratum vidimus Jesum propter passionem
mortis; gloria et honore coronatum ut sine Deo pro
omnibus gustaret mortem [(Hebr. II, 9)]
. Quid est igitur
sine Deo gustare mortem, nisi quia Verbum immortale
est, et passio secundum carnem est? unde et
Petrus apostolus ait: Christo itaque passo in carne [(I Petr. IV, 1)]
.
Passio ergo proprie ad carnem pertinet
secundum naturam, ad Verbum autem secundum
personam; quia et Verbi et carnis una est eademque
persona, ac per hoc Deus et passus est et
non est passus: passus secundum unionem personae,
impassibilis secundum proprietatem naturae.
IX.
Et ut hoc ipsum adhuc manifestius clareat,
evidentioribus testimoniis approbamus. Constat
Dominum Jesum Christum sexta feria crucifixum,
et ipsa die ad infernum descendisse, ipsa die
in sepulcro jacuisse, ipsa die latroni dixisse: Hodie
mecum eris in paradiso [(Luc. XXIII, 43)]
. Caro igitur
ipsa die non fuit in paradiso, nec in inferno, sed
exanimis jacuit in sepulcro. Anima per illud triduum
in inferno fuit, non in sepulcro: et jure tamen dicimus
Dominum Jesum Christum in sepulcro jacuisse,
sed in sola carne; Dominum Jesum Christum non
derelictum in inferno, sed in sola anima. Et cum in
his omnibus Christus, et in his singulis Christus sit,
unus tamen est Christus, cujus sic aliud fuit in sepulcro,
aliud in inferno, ut tamen ipse unus atque
totus ubique fuerit, cum separatim per loca seipsum
dispensaverit. Ergo dicimus Deum jacuisse in sepulcro,
sed in sola carne: et Deum descendisse in infernum,
sed in sola anima. Sicuti dicimus hominem
audisse vocem, sed solis auribus; 21 et vidisse lumen,
sed solis oculis: sic dicimus Deum passum,
sed in sola carne; et Deum non passum, sed in sola
divinitate. Ac per hoc, quia et Deus unus est Christus,
et passus est secundum id quod homo est, et
impassibilis mansit secundum id quod Deus est. Quod
brevi sermone concludam. Passus est Deus in unione
personae, non est passus in proprietate naturae. Siquidem
passionis injurias etiam divinitas pertulit,
sed passionem sola ejus caro persensit. Sicuti solis
radium, vel flammae corpulentiam recte dicimus posse
quidem gladio secari, non posse tamen dirimi: ita
Verbum Dei jure dicimus passionis injurias pertulisse,
non tamen passionem ullo modo sensisse. Dicam
adhuc manifestius. Confixa est divinitas clavis; sed
ipsa penetrari non potuit, sicut caro ejus potuit,
siquidem vulneri locum caro patefacta aperuit: nam
deitas indivisibilis atque impenetrabilis mansit. Ita
ergo suscipiendo passiones, et earum non cedendo
effectibus, apparet Deum Verbum impassibiliter passum.
Sed quia caro ejus haec omnia non solum pertulit,
sed et sensit, et cessit; merito ac jure dicimus,
Deum his omnibus passionum conditionibus sensibiliter
affectum in carne sua, sine sensu vel mutatione
divinitatis suae. Ergo perferre passionem, naturae est