PL 62, col. 110
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
utriusque; sed cedere passioni, non est utriusque
naturae, cum sit unius ejusdemque personae.
X.
Haec multi orthodoxorum: minus attendentes,
aut attendere nolentes, vel discernere non valentes,
in duas sese partes, non diversitate sententiae, sed
vocis professione diviserunt; ut id quod eodem modo
sentiunt, eodem modo pronuntiare formident: inutili
profecto atque superfluo timore, ut jure illud
propheticum eis possit aptari: Illic trepidaverunt timore
ubi non erat timor [(Psal. XIII, 5)]
. Nam plerique
orthodoxi cum sensum utrarumque naturarum catholice
exponant, catholice retineant; ideo tamen
duas nolunt dicere naturas, ne secundum Nestorium
duas putentur fateri personas; a confessione utriusque
naturae non corde, sed voce tantummodo recedentes.
Quodam enim circuitu expositionis utuntur,
ut duas se credere ostendant, sed duas nudo sermone
non pronuntiant. 22 Nam cum credant atque
fateantur non hominem, sed Verbum descendisse de
coelo, eumdemque sic in Virginis utero incarnatum,
id est sic carnem assumpsisse, ut non mutaretur in
carnem; sic Verbum hominem factum, ut Deus verus
maneret; sic nostram assumpsisse naturam, ut non
mutaret nec abjiceret suam: sic Deum hominem et
hominem Deum factum, ut non fuerit tamen utrumque
consumptum: quis non videat hoc sensu duas
aperte astrui atque demonstrari naturas? Quod ergo
vera fidei expositione colligitur atque animi sententia
retinetur, cur superfluo timore, vocis professione
tacetur? Rursus alii timentes ne Apollinaris et Eutychetis
dogma incurrant, nolunt dicere Dominum
passum et mortuum, cum unam ejus credant esse
personam, et hunc eumdemque Deum fateantur et
hominem. Si ergo unus est sicuti est, cur eum formidas
dicere passum, quem non formidas dicere unum,
nec audes dicere alterum secundum Nestorii impium
sensum? Ecce sunt timores inanissimi et sollicitudines
vanae, quae fecerunt orthodoxos haereticorum sibi
nomina impingere, dum voce depromi calcatur quod
expressius corde clamatur. Qui enim volunt unam
ore fateri personam quam fidei expositione defendunt,
Eutychianistae putantur, cum non sint. Item qui duas
unius Christi naturas publice profitentur, Nestoriani
putantur esse, cum non sint. Et videas eos luctuosis
quibusdam et omni lamentatione dignis insultationibus,
haereticorum nomine se invicem accusare. Tu
inquit, Eutychianista es, et tu Nestorianus es: apostolicae
sententiae in totum obliti, dicentis: Videte
ne cum invicem accusatis, ab invicem consumamini [(Gal.
V, 15)]
. Rogo vos, cum sensu incolumes sitis, cur
vocibus insanitis? cur perverso vocis timore erratis,
qui recta mentis stabilitate, fidei professione consistitis?
Cur metuis duas dicere naturas, cum Apostolus
non formidaverit duas dicere formas, unam qua
Deus est, alteram qua idem Deus homo est? Cur formidas
duas dicere naturas, quod Athanasius omnium
ecclesiasticorum virorum judicio probatissimus dixit?
In qua fidei professione cuncti Graecae linguae
tractatores, quod superiore libello commemoravi;