PL 62, col. 111
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
23
et omnes Latini sermonis apostolici viri, id est,
Hilarius, Eusebius, Ambrosius, Augustinus et Hieronymus
coelestibus imbuti doctrinis, simul pariterque
consentiunt. Et tu, quare times Deum dicere passum,
cum hoc ubique apostolica praeconia contestentur?
Perpendite et libelli hujus expositionem, et nolite
metuere ore confiteri quod vos clarum est corde
I.
Quoniam Eutychiana haeresis in id impietatis
prolapsa est ut non solum Verbi et carnis unam credat
esse naturam, verum etiam hanc eamdem carnem
non de sacro Mariae Virginis corpore assumptam,
sed de coelo dicat, juxta infandum Valentini et Marcionis
errorem, fuisse deductam: ita pertinaciter
Verbum carnem asserens factum, ut per Virginem,
ac si aqua per fistulam transisse videatur; non tamen
ut de Virgine aliquid, quod nostri sit generis,
assumpsisse credatur; optimum duxi etiam hanc
impietatis partem veritatis assertione destruere, et
omnem tetri dogmatis nebulosam caliginem penitus
dissipare. Maxime quod multum ad utriusque naturae
confessionis veritatem proficiat, divinis approbare
testimoniis, Filium Dei humanum corpus de Virginis
carne sumpsisse.
II.
Ergo quia isti secundum rectiorem catholicae
fidei tramitem, et Nicaeni auctoritatem concilii, fatentur
Filium Dei, non extrinsecus, non ex nihilo,
sed ex Patre genitum, et 24 ejusdem, cujus Pater
est, esse naturae; ut veritas generationis in eo praecipue
cognoscatur, si in Filio paternae naturae proprietas
non negatur, admonendi sunt secundum hanc
confessionis regulam, hunc eumdem Filium de Virgine
natum, ejusdem profecto Virginis carnis habuis
e naturam. Nec hinc eos Ariana haeresis insolubili
quaestionis laqueo retineat obligatos, tali objectionis
syllogismo utens: Si Filius Dei natus ex
homine matre, nihil ex ea habuit quod humanae esset
naturae; sine dubio, natus ex Patre, nihil ex eo habuit
quod ejusdem possit esse naturae. Quia si vere,
inquit, asseritis Filium natum de Virgine, naturam
materni corporis non habuisse, concedite et mihi
pari conditione fatenti, eumdem Filium natum de
Patre naturam Patris habere non posse.
Quid igitur, o Eutychianistae, submittitis tam validis
objectionibus perfidiae colla; et de mendacio
transitis ad mendacium, ut fateamini Filium ex Patre
genitum, paternae divinitatis extorrem esse naturae;
sicut fatemini eumdem Filium de matre genitum,
materni, id est humani corporis naturam non
habuisse? Cur non magis si aliquid sapientiae geritis,
de veritate mendacium destruitis; ut, sicut creditis,
et vere creditis, Filium ex Patre sine tempore natum,
Patris habere naturam, ita credatis eumdem ex matre
sine semine natum, humani corporis habere naturam?
III.
Quid enim angelus ad Mariam locutus est? Spiritus
sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi