PL 62, col. 119
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
34 I. Quidam perversae mentis homines, et inanis
gloriae cupidi, nescientes, ut dicit Apostolus, neque
quae loquuntur, neque de quibus affirmant [(I Tim. I, 7)]
;
habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes;
indignati veritatis dogmatibus, et ecclesiasticas
fidei regulas non ferentes, beatissimi Leonis
epistolae juxta sensum apostolicae traditionis conscriptae,
et decreto synodi Chalcedonensis pravis contradictionibus
obviandum putaverunt, nefanda commenta
horribilibus verborum nauseamentis evomentes.
Quae quoniam simplicioribus quibusque nonnullum
videntur dubietatis scrupulum excitare, idcirco
ea hortatu sanctorum fratrum, in adjutorio Domini
Dei nostri, consideranda et refutanda suscepi. Illa
primitus uno diluens volumine, quae Leonis objiciuntur
epistolae; cujus hoc sibi primo capitulum, iste
nescio quis proposuit. Fidelium universitas profitetur
credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum
Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum [(Leo.
epist. 10, num. 2)]
. Huic capitulo ob id iste calumniatur,
cur non dixerit, in unum Deum Patrem, et in
unum Jesum Christum Filium ejus; juxta Nicaeni decretum
concilii. Sed Romae, et antequam Nicaena
synodus conveniret, a temporibus apostolorum usque
ad nunc, et sub beatae memoriae Coelestino, cui
iste rectae fidei testimonium reddidit, ita fidelibus
symbolum traditur; nec praejudicantur verba, ubi
sensus incolumis permanet. Magis enim cum Domini
Jesu Christi sententia haec fidei professio 35 facit,
dicentis: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV,
1). Nec dixit, in unum Deum Patrem, et in unum
meipsum: quis enim nesciat unum esse Deum Patrem,
et unum Jesum Christum Filium ejus?
II.
Miror tamen quomodo hunc locum iste notavit,
et illum praetermisit, ubi unici Filii commemorationem
idem beatus Leo facit, dicens: Idem vero sempiterni
genitoris unigenitus sempiternus, natus est de
Spiritu sancto et Maria Virgine [(Ep. 10, num 2)]
.
Sed et hoc quoque mirandum est cur non simili dementia
reprehendit, quod ait: Qui natus est de Spiritu
sancto et Maria Virgine, quoniam hoc verbum
Nicaena synodus non posuit; et (ut illi placet) hoc
verbum profiteri debemus, quod ibi scriptum invenerimus.
Impie autem calumniatur Leonem, quod in
unum quidem auctorem et verum Filium Dei Verbum,
et in alium recogitatum, et conglorificatum ex
Maria hominem crediderit. Hoc enim ita eum sensisse
vel docuisse probari non potest. Magis enim
unum eumdemque confessus est, Dei et hominis Filium
Dominum Christum dicens: Unus enim idemque
Dei et hominis Filius [(Num. 4)]
. Et iterum: Unus
atque idem mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus [(Num. 3)]
. Hoc etiam capitulum mira impudentia