PL 62, col. 120

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

reprehensione dignum putasti, in quo ait: Verbo
scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente
quod carnis est; unum horum coruscat miraculis, aliud
succumbit injuriis [(Num. 4)]
. Et primo quidem intendendum
est quod non dixerit, ut tu imperite calumniaris:
Unus horum coruscat miraculis, et alius succumbit
injuriis: per quod sine illa ambiguitate duos
videretur quoscunque separatos, vel duas significasse
personas, sed ait: Unum horum et aliud horum,
quia unum, id est hoc et illud, non personarum
diversitas, sed generis distinctio demonstratur,
Verbi scilicet et carnis.
III.
Item dixit Leo: Qui enim verus est Deus, idem
verus est homo; et nullum potest esse in hac unitate
mendacium, dum invicem sunt, et humilitas hominis,

et altitudo deitatis [(Num. 4)]
. Quod tu solita malignitate
in aliud detorsisti, dicens eum duos quosdam
separatos induxisse, vicissim quae sibi sint propria
operantes, 36 cum ille altitudinem et humilitatem,
id est utramque naturam, velut duo quaedam, non
duos quosdam, in uno Christo manentes voluerit demonstrare.
Miror autem quomodo non hac existimatione
apostolum quoque accusaveris Paulum, quia et
ipse duo quaedam esse dixit in uno homine, vicissim
quae sua sunt propria operantes, et contra se invicem
nitentes, spiritum videlicet et carnem. Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus
carnem. Haec enim sibi invicem adversantur
[(Gal.
V, 17)]
. Sicut ergo unus est homo in quo sunt duo
quaedam in se invicem permanentia, et sua quaeque

propria operantia, nec potest alius dici, dum secundum
carnem sapit et facit, et alius dum secundum
spiritum vivit; sed idem ipse est in utroque, habens
in se utrumque. Ita et Christus, dum unum in se habet,
in quo succumbit infirmitatibus: et aliud, in quo
radiat micatque virtutibus, id est carnem et Verbum,
quae duo Apostolus in eo distinguens, ait: Nam et si
crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute
Dei [(II Cor. XIII, 4)]
; non bipertitus, et alius atque
alius, sed idem ipse unus atque idem aperitissime demonstratur.
IV.
Verum tu, dum per unius naturae professionem,
humanam Christo conaris auferre naturam,
videris tamen confiteri quod negas. Dixisti enim:
Ipse Deus, qui in carne natus est, qui est Verbum

Dei Patris; qui factus est inconvertibiliter perfectus
homo, permanens Dei Filius unigenitus; et Deo similis
in virtute, et nobis similis in infirmitate. Si Deo
similis est in virtute, et nobis in infirmitate; similitudo
autem deitatis in virtute proprietas est divinae
naturae, procul dubio similitudo humanitatis in infirmitate
proprietas est humanae naturae. Non enim prudentis
est in re simili dissimilia confiteri. Sed et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.