PL 62, col. 121
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
cum dicis: Qui factus est inconvertibiliter perfectus
homo, permanens Deus; nostram, imo catholicam,
adversus quam niteris, fidem confirmas. Si enim non
est conversus in carnem, et factus est homo permanens
Deus, hoc ipsum quod factus est homo, quia
immutatio dici non potest, assumptio dicatur necesse
est: ac sic geminum quiddam erit id 37 quod erat,
et mutatum non est; et id quod non erat, et factum
est, vel assumptum; quia id quod erat non est mutatum
in carnem, et tamen habet carnem, sicut ipse
ait: Caro mea vere est cibus [(Joan. VI, 56)]
; et Petrus: Neque caro ejus vidit corruptionem
[(Act. II, 31)]
. Quia
ergo non est idipsum haberi et habere (Verbum
quippe habet, habetur autem caro), perspicue et liquido
comprobatur Christum utriusque esse naturae,
unius vero personae.
V.
Unde quidquid copiosius et latius persequi voluisti,
ut unum ostenderes Christum, noveris te superfluis
immoratum laboribus; cupiens ostendere
quod ipsi penitus non negamus. In hoc sane subtiliter
et impie fidei Christianae illudens, ut quia Christus
unus est, quod negari non potest, unionem personae
ad praejudicium inflecteres utriusque naturae,
dum utraque natura uno semper nomine nuncupetur.
Nam cum Jesus Christus non Verbi, sed carnis proprium
sit nomen; et Deus proprium Verbi, non carnis
constet esse vocabulum; tamen et Verbum,
propter carnem suam, homo Jesus Christus; et caro
propter Verbum, Deus Verbum est. Christi enim nomen
ex eo illi est, quod ad eum Propheta dicit:
Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae consortibus
tuis
[(Psal. XLIV, 8)]
. Non enim Verbi natura
uncta est, quae consortes secundum se habere non
potuit. Unde apparet, ad id quod homo factus est, pertinere
unctionis, id est Christi vocabulum. Sed quia
jam per cognitionem utriusque naturae, unum est
divinitatis humanitatisque ejus vocabulum; ideo Apostolus
ait: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu,
quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens [(Philip. II, 6)]
. Cum profecto
antequam ab illo forma servi esset accepta nondum
fuerit Christus, sed tantummodo Verbum; id est antequam
esset homo, nondum erat homo, sed tantummodo
Deus: nondum erat Christus, antequam nostri
habitus similitudine homo esset inventus; et tamen
Christus est in forma Dei, Christus in forma servi;
Christus aequalis Patri, Christus inferior Patre; idem
Deus, idem homo: unde constat et divinitatem humanitatis,
et 38 humanitatem divinitatis habere vocabulum;
id est Verbum dici carnem, et carnem dici
Verbum: non quia in se utrumque mutatum sit, sed
quia utrumque una persona, id est unus Christus sit.
Et ideo recte credimus et praedicamus cum Apostolo Deum crucifixum et mortuum
[(I Cor. I, 23)]
. In humana
natura, quae ex uniti Verbi consortio, deitatis
possidet nomen. Ipse igitur unus idemque Dei Filius,
Dominus Jesus Christus, et mortuus est secundum
formam servi, et non est mortuus secundum formam