PL 62, col. 122

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Dei. Idem Patri aequalis in forma Dei, idem Patre
minor in forma servi.
VI.
Quae cum ita sint, quidquid de utraque forma
secundum tui sensus pravitatem disputare voluisti,
noveris ista expositione cassari. Quae sane imperitia,
vel potius dementia, evangelicum volueris immutare
sermonem, scias nobis non esse ignotum. Quod
enim ibi legitur de Christo, quia inter duos latrones
crucifixus est, ex prophetae testimonio, dicentis: Et
inter iniquos deputatus est [(Isai. LIII, 12)]
, tu dixisti:
Et inter mortuos deputatus est. Denique ista tua
sunt verba: Vitae, inquis, datorem et per omnia amatorem
hominis Deum, qui inter mortuos deputatus
est, et corruptione et morte nunquam victus est;
quin in inferno descendit ut obnoxius nostrae naturae,

sine peccato. Vides quantum sacrilegii habeat unius
tantum confessio naturae. Vides in quae vos impietatis
abrupta praecipitet novitas ista doctrinae? Quia
enim sic vultis videri Deum incarnatum, ut nihil habeat
humanae naturae; totum quod est, deitatis natura
sit: Dei vero naturam, quae immortalis est,
scientes mori non posse, nec ei penitus mortis nomen
congruere, elegistis a fide apostolica exorbitare,
dicendo Deum inter mortuos deputatum; quam eum
fateri secundum hominem mortuum. Nam Filium
Dei secundum hominem mortuum Apostolus docet,
dicens ad Romanos: Sicut per inobedientiam unius
hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam
unius hominis, justi constituentur multi [(Rom.
V, 19)]
. Hanc autem obedientiam mortis esse, quam

pro nobis in nostrae naturae veritate suscepit, ipse nihilominus
docet Apostolus dicens de 39 Christo: Factus
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [(Philip.
II, 8)]
. Et iterum: Reconciliati sumus Deo per mortem
Filii ejus [(Rom. V, 10)]
. Et ad Corinthios: Tradidi,
inquit, vobis quod et accepi: quia Jesus Christus
mortuus est, secundum Scripturas [(I Cor. XV, 3)]
.
VII.
Quo ergo metu formidaveris, Deum dicere
mortuum, non est nobis ignotum. Noveris tamen te
contra tuam professionem venire, dum dicis de Christo,
qui in inferno descendit, ut obnoxius nostrae
naturae sine peccato. Si ergo nostrae naturae obnoxius
fuit, nostram profecto naturam habuit, aut si non
habuit, ostende unde obnoxius fuit. Nemo enim debet
aliquid ei a quo nihil accepit. Sed et cum dicis

in sequentibus, de Christo exponens Jeremiae testimonium: Et cum hominibus conversatus est
[(Bar. I, 38)]
.
Secundum humanam formam ex Adam servo suo, tuis
nihilominus pofessionibus adversaris. Apertissime
enim declarasti secundum humanae naturae assumptionem,
Deum inter homines conversatum. Sicut
enim Dei forma, in qua est Filius aequalis Patri, nihil
est aliud quam Dei natura; ita servi forma nihil
est aliud quam humana natura, in qua est inferior
Patre. Attende igitur vim dicti tui, et tibi magis ipsi
quam nobis credito. Dixisti enim ex Adam formam
servi habuisse, licet nolueris dicere accepisse, quod
Apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.