PL 62, col. 123

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

accipiens [(Philip. II, 7)]
. Sed quid ad nos, si verbum
refugeris cujus sensum vitare non potuisti? Quod
ergo ex altero est illi, non erat ipsius, priusquam id
acciperet. Nemo enim ab altero mutuatur quod in seipso
habere dignoscitur. Unde apparet Dei Verbum
sic incarnatum, ut ex nobis quae nostra sunt acciperet,
non ut suam naturam in carnem mutaret. Ac
sic in eo duplex erit natura, Verbi scilicet, quae mutata
non est, et carnis, quae ex Adam servo ejus accepta
est.
VIII.
Sed jam caetera tua quibus catholicam fidem
reprehendis, qualia sint videamus. Loquens enim
ad Leonem et ad omne concilium, ita eorum verba
interponis: Dixistis enim, inquis, addentes etiam haec:
Unus atque idem est vere Filius Dei, et vere hominis

Filius. Quam sententiam talibus incusas 40 verbis,
et petulantibus niteris attenuare conviciis: Auscultate,
obsecro, dicens, venenatae linguae dolum, quomodo
duos introducentes filios, praeposuistis unum atque idem,
ut impiam distantiam nudis veritatis verbis obumbretis.
Suffecerat enim dicere: Unus atque idem est Filius,
qui inconvertibiliter factus est homo. Hoc dixerunt.
Sed tu, aut non intelligis, aut, quod magis verum
est, impie calumniaris. Nam quod dixisti tu, factus
est homo, hoc illi dixerunt, idem est Filius hominis:
sed si tibi Filii hominis displicet nomen, dele
Evangelium, ipsum Filium male de se pronuntiasse
contende. Nam ipse utique hanc fidei regulam dedit,
ipse sibi utrumque nomen imposuit. Caeco enim a se
illuminato sic ait: Tu credis in Filium Dei (Joan. IX,

35)? Sed quod hic Filius Dei, ipse sit et filius hominis,
alibi ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet
fidem in terra [(Luc. XVIII, 8)]
? et alia quam
plurima. Numquid ergo et ipse Christus seipsum divisisse
credendus est, qui se et Filium Dei et Filium
hominis confiteri dignatus est?
IX.
Item calumniaris Leonem, quod quasi hominem
quemdam ex Maria dixerit natum, in quo Verbum
inhabitarit, ex illo ejus testimonio, quo ait: Cooperatur enim utraque natura cum communione alterius
quod proprium est
[(Num. 4)]
. Hominem quemdam
nunquam dixisse eum demonstrabis. Quod
autem Verbum in carne sua, id est in homine,
quod ipse factus est, habitaverit, Joannem audi, dicentem: Et Verbum caro factum est, et habitavit in

nobis
[(Joan. I, 14)]
, id est in nostrae naturae carne.
Nam posset dicere habitavit nobiscum, si praesentiam
ejus ad homines, et non habitationem in sua propria
carne, quae ex nobis est, voluisset ostendere. Sed
quia nostrae naturae homo factus, nostrae naturae corpus
incoluit, dictus est habitasse in nobis. Et hinc
jam in coelo esse, et ad dexteram Patris sedere, nos
Apostolus docet, in ipso qui nostrae naturae verum
corpus assumpsit. Ait enim: Qui nos simul suscitavit,
et simul sedere fecit in coelestibus, in Christo [(Ephes.
II, 6)]
. Unde ergo ibi sedemus, si naturam nostram
in Christo non ibi habemus? Quod autem Christus
non tanquam alius in alio inhabitat, dum in id quod
ipsius est proprium, id est in carne sua inhabitat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.