PL 62, col. 124

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Apostolum 41 audi dicentem de ipso: In quo inhabitat,
inquit, omnis plenitudo divinitatis corporaliter [(Col. II, 9)]
.
Et iterum: Deus erat in Christo, mundum reconcilians
sibi [(II Cor. V, 19)]
. Et iterum: Solvens inimicitias
in carne sua [(Ephes. II, 14)]
. De proprietate autem
operationis utriusque naturae jam superius disputavimus,
quam et tu pari assensione convinceris profiteri;
ais enim: Confitemur Filium hominis ex semine Abraham,
et David, et infantem, et puerum, et Bethleemitam,
et ex Nazareth, et si quid aliud voluntariae ejus paupertatis
est proprium. Quae est enim ejus paupertas, nisi
naturae nostrae infirmitas? quia id quod ait Apostolus: Qui cum dives esset, pauper factus est
[(II Cor.
VIII, 9)]
, quid est aliud nisi cum Deus esset, homo
factus est: ac per hoc salva utriusque naturae proprietate,

unus atque idem est Christus. Quod et ipse
confiteris, dicens: Divinas operationes et carnis passiones
confitemur et credimus. Dum enim passiones
specialiter carni ascripsisti, proprietatem humanae
naturae apertissime demonstrasti.
X.
Videamus et alia quae reprehendis. Quid, inquis
Leoni, secundum hoc et hoc, in Deum et hominem,
unum Dominum Jesum Christum Filium Dei dividis:
dicendo Deum quidem secundum hoc quod omnia per
ipsum facta sunt; hominem autem secundum hoc quod
factus est ex muliere? Si non licet dicere in Christo,
secundum hoc et hoc, id est aut secundum divinitatem
aut secundum carnem, quomodo de ipso dicit
Apostolus: Qui factus est ex semine David secundum
carnem [(Rom. I, 3)]
? At tu quomodo in subjectis ais: In nullo dividitur Christus, neque secundum incarnationem,

neque secundum coaeternam naturam, neque
secundum voluntarias passiones, neque secundum ineffabilem
gloriam?
Si secundum hoc et hoc, divisio
tibi sonat, ecce tu in quatuor portiones Christum divisisti,
quem tamen, sicut est, indivisum esse dixisti.
Quod ergo simili modo praesumere ausus es, in
alio reprehendere non debes. Stultitiae est enim id
velle refutare quod pariter convinceris non negare.
XI.
Quomodo autem et hoc volueris reprehendere
non intelligo, quod idem beatus asseruit Leo dicens: Nativitas carnis, manifestatio est humanae naturae:
partus Virginis, divinae
42 est virtutis indicium: infantia
parvuli ostenditur humilitate cunarum, magnitudo
Altissimi declaratur vocibus angelorum: similis

est rudimentis hominum, quem Herodes impie molitur
occidere; sed Dominus est omnium, quem magi gaudent
suppliciter adorare [(Num. 4)]
. Asseveras enim
secundum pravitatem sensus tui, quod his verbis Leo
duos voluerit ostendere Christos, cum ipsum quem
dixit infantem, ob manifestationem humanae naturae
involutum humilitate cunarum, eumdem ob indicium
nihilominus divinae naturae declaratum asseruit vocibus
angelorum. Si enim diceret: Alius jacebat in
pannis, alius praedicabatur ab angelis; alium Herodes
quaerebat occidere, alium gestiebant magi suppliciter
adorare, rectius argueretur male sensisse. Cum vero
eumdem dicat cunis involutum quem millia praedicant
angelorum; eumdem Herodis insidiis appetitum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.