PL 62, col. 155

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

84 I. Cum apud Nicaeam urbem Bithyniae, a trecentis
decem et octo episcopis, ex evangelicis apostolicisque
spiritali vigore doctrinis, fides Ecclesiae
confirmaretur: ibi Arii perfidia Constantino imperatore
praesente detegitur: et cum suae perfidiae dogmate,
eorumdem episcoporum sententia refutatus, ab
Ecclesia separatur; ne tam impia doctrina diu in Ecclesia
latens, cunctorum se insereret mentibus. Sed
ubi imperator comperit integram a Patribus fidem
Ecclesiae, ut est ab apostolis tradita, sanctius confirmari,
praecepit eumdem Arium, ut rebellem sacrae
fidei, exsilio relegari. Sed sicut Evam serpens in paradiso
dolosis persuasionibus laqueavit, ita quoque
Constantiam germanam ejusdem principis per quemdam
satellitem, Arii perfidia interiit. Et latuit in ea

diaboli virus, donec tempus erumpendi quo eam repleverat
inveniret. Haec igitur cum in ultimo sui obitus
die fratris sui visitatione perfruitur, statim ab ea
innocenti fratri pomum veneni verbo porrigitur. Et
illico exemplo primi hominis, nescius per transgressionis
viam dilabitur: qui viperinis postulationibus
sensum accommodans, Arius, qui dudum ab eo tanquam
sacrilegus fuerat relegatus, ad necem fidelium
animarum de exsilio revocatur: et fidem suam principi
callidis disputationibus 85 pandens, frustra se
affirmabat ab episcopis fuisse damnatum. Ea scilicet
causa idem imperator praecepit apud Alexandriam
synodum congregari; ut si vera assertio nosceretur,
veni post sententiam subsecuta, Ecclesiae redderetur.
Et ut omnes de ejus correctione gaudentes,

exinde ad dedicationem Hierosolymitanae Ecclesiae
pacatius pergeretur. Denique dum ejus causa ab episcopis
diutius retractatur, idem Constantinus imperator
in suburbano quodam, cui Nicomedia nomen
est, finali ordinato judicio, trigesimo primo imperii
sui anno diem clausit extremum.
II.
Quam testamenti sui ordinationem praedicto
Arii satelliti tradidit, Constantio reservandam. Qui
dum post sui genitoris obitum adveniens suscepisset
imperium, sicut a Constantino fuerat delegatum, Constantio
testamentum contradidit. Quin ob hujus rei
gratiam, in tanta apud eum idem Evangelus presbyter
familiaritate est habitus, ut non jam presbyter,
sed pater imperii vocaretur: et qui ob imperandum
imperator fuerat elevatus, sub hujus presbyteri imperio

videbatur addictus. Cujus jam non petitione,
sed potius jussione Arius est in Ecclesiam revocatus:
cujus doctrinam rudis princeps impiis sensibus retinens,
fidem catholicam respuit, et a paternis traditionibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.