PL 62, col. 156
Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
sacrilego more desciscens non levem temporibus
suis Ecclesiae Dei vel sacerdotibus insecutionem
intulisse videtur. Quo etiam tempore plurimos
martyres, multosque confessores fecit. Alios quoque
effossis oculis, ac poplitibus amputatis semivivos reliquit,
nonnullos vero rabido furore arreptus insaniae,
propriis sedibus relegando damnavit. In quibus Domini
dictum videtur esse completum: Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur
[(Joan. XV, 20)]
.
Hic igitur priusquam Arimini vel Seleuciae ex universo
orbe dolo congregaret Domini sacerdotes, totum
unum facere cupiens, quemdam judicem, nomine
Probum, sua auctoritate suffultum, arbitrum
inter eumdem Arium atque Athanasium adesse praecepit.
Illum utique, quem fidelem in regno suo et
omnium mundanarum artium prae caeteris hominibus
probaverat 86 eruditum. Qui omnibus curis publicis
procul amotis, injuncta sibi, omni celeritate maluit
adimplere, ut et jussis imperialibus pareret, et
fidem veracissimam suo examine comprobaret. Hic
itaque cum apud Laodiceam urbem Syriae, secundo
Constantii imperii anno venisset, pro tribunali in
auditorio sedens, turbis hinc atque inde astantibus,
Arium atque Athanasium his alloquitur verbis:
III.
Gloriosi ac piissimi imperatoris Constantii sacra
commonitus, praecepi inter vos fidei negotium
ventilari.
Arius et Athanasius dixerunt: Et quis tam vecors
ut audeat principalia praecepta abnuere?
Probus judex dixit: Ergo venerandi Augusti sacra
legatur.
Et recitatum est ita: Constantinus Constantius
pius, perpetuus, victor ac triumphator semper Augustus,
Probo judici salutem. Divino munere paternum
adeptus imperium, illud nobis est primitus enitendum
ut, haeretica conversatione deleta de mentibus
perfidorum, sacrae nostrae fidei conjunctus orbis
gaudeat universus. Quoniam qui ab itinere erroris
converterit impium, salvabit animam ejus, et suorum
cooperiet multitudinem peccatorum. Et quoniam nunc
plerosque reperimus hujus sceleris socios, hanc perfidiam
ritu sacrilego percolentes, asserentes se integram
fidei regulam retinere; qui non solum homines
impia seductione fallunt, verum etiam et ingenitae
majestati injuriam irrogant, Filii creatam substantiam
divinitati jungentes. Monemus ut nostrae mansuetudinis
auctoritate percepta, inter Arium venerabilem
presbyterum et Athanasium ejusdem erroris
episcopum, hujus negotii examen facias agitari. Praecipue