PL 62, col. 157
Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
suadens ut, animi perversitate deposita, verae
fidei ac probatae utrique colla submittant: ne nostrae
pietatis ac mansuetudinis praecepta, solita temeritatis
audacia contemnentes, ad gravem nos provocent iracundiam.
Et licet hujus fidei manus necdum perceperis,
sapientia tamen qua prae caeteris polles, cuncta
te credimus posse sine cujusquam susceptione
personae, fideliter definire, Deo plus 87 quam homini
placiturum. Et alia manu: Optamus te bene valere.
Data Constantinopoli XII calendas Januarias.
IV.
Cumque recitaretur, Probus judex dixit: Venerandi
principis sacra quae lecta est, gestis indatur.
Et adjecit: Perspiciens, in idolorum cultura nullam
veri numinis consistere majestatem, christianis memetipsum
dogmatibus subjicere volo, quibus astruitur
unus et verus esse Deus qui universa quae videntur,
et quae non videntur, virtute verbi sui creavit.
Et quoniam cum plures Christiani nominis titulo censeantur,
a veritate ejus fidei procul aberrare dicuntur,
diversa scilicet sentiendo et varia dogmatum instituta
sectando, scire nunc magnopere desidero quae
sit recti dogmatis fides, cui remotis omnibus dubietatis
ambagibus tenaciter inhaerere queam; ne erroris
caecitate exui cupiens, majoribus tenebrarum erroribus
implicer, si passim et sine ullo examinis discrimine,
alicujus sectae quae prima occurrerit, imitator
existam; quae utrum proba sic necne, vel
veritate fulta, ignorem. Et ideo si placet, imo quia
placere debet, unusquisque vestrum in conspectu nostro
fidei suae sententiam pandat; ut examinatione
habita, quae firmior cunctis et verior reperta fuerit,
huic omnes jure cedamus, et hanc indubitanter
spreto falsitatis errore sequamur.
Arius et Athanasius dixerunt: Quomodo tibi tanti
mysterii secreta committere possumus, et rei inexpertae
arbitrium collocare, qui necdum gentilitatis
maculas veri dogmatis perceptione ablueris?
Probus judex dixit: Hoc est utique quod totis viribus
cognoscere cupio, quod sit rectum et veridicum
dogma, in quo me oporteat occulti mysterii sacramenta
percipere. Neque enim modo mihi profunda
mysteriorum arcana patefieri desidero; sed illa nunc
flagito demonstrari, quae in vestra fide extrinsecus
habentur, et publice praedicantur. Id est, quod unus
idemque verus sit Deus, visibilium et invisibilium
conditor rerum. Et quia hoc vos uno ore profiteri
non nescio, quid causae exstiterit ut in tam varias
dividamini sectas, ut quae sit vera, quaeve sit falsa,
intelligi a nobis omnino non possit, 88 priusquam
vestro certamine, digno patientiae moderamine habito,
quid sit congruum diligentius cognoscamus.
V.
Athanasius dixit: Cum sis omni litterarum genere
imbutus et philosophicis disciplinis admodum
eruditus, mirari usquequaque non debes plurima
penes nos et varia novitatum dogmata exstitisse, cum
et apud vos tot sententiarum novitates emerserint,
quot pene nomina ipsorum continentur auctorum.
Nam cum tres sint in mundo religiones, Judaeorum,
paganorum et Christianorum, multis et longe discretis