PL 62, col. 158

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

sententiarum diversitatibus unaquaeque religio
a seipsa desciscens, in varias proprie institutionis
sectas divisa est; dum unusquisque suavitate recentioris
sententiae, non veritatem, sed veritatis similitudinem
praeferentis illectus, antiquitus a Patribus
traditam lineam derelinquit: eo irremediabiliter per
avia oberrans, quo novitate pro vetustate utitur, tanquam
antiqui limitis, et a Patribus traditi viam incedens.
Aut enim multum sentit, aut minus credit, et
ideo medium et rectum iter incedere nescit. Haec idcirco
praefatus sum ut tibi clarissima explorandae veritatis
indicia demonstrarem, ut agnoscere facillime
queas illum pravitatis errore involvi, qui prisca apostolicae
fidei instituta derelinquens, ipse sibi pro suae
voluntatis arbitrio, fidem quam sequi debeat, somniat.
Arius dixit: Optime Athanasius errorem perfidiae
in abjectis et nuper inventis rerum novitatibus consistere
profitetur, apostolico in hoc ipsum congruente
testimonio, quo ait: Profanas autem vocum novitates
devita [(I Tim. VI, 20)]
. Unde obsecro ut ab hoc inquisitionis
tramite non recedas, diligentius atque attentius
investigando, quis novo, quisve antiquo utitur
fidei sacramento?
Probus judex dixit: Ut haec quae asseritis facile
innotescant, et ad lucem veritatis, remota omni ambiguitatis
caligine veniant, antiquae fidei regulam
pandite, et ita ut est ab apostolis tradita, nostris auribus
intimate.
Arius et Athanasius dixerunt: Credimus in Deum

Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium
ejus Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum. Haec
est fidei nostrae regula, quam 89 coelesti magisterio
Dominus tradidit apostolis, dicens: Ite, baptizate
omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti.
VI.
Probus judex dixit: Magno miraculi stupore
attonitus haereo, tres a vobis deos praedicari conspiciens,
a quibus ad unius Dei singularis potentiae majestatem
confugiendum esse credideram. Unde, quae
sit hujus ratio fidei, vel quid ista trium rerum,
triumque vocabulorum nomina indicent, quaeso, nos
breviter informare dignemini.
Arius et Athanasius dixerunt: Non tres deos in
fidei nostrae professionibus fatemur, sed credere nos

in Patrem, Filium et Spiritum sanctum fideliter profitemur.
Probus judex dixit: Satius ergo fidem vestram
exponite, et quae vel qualis sit in eadem fide vestra
credulitas declarate.
Arius dixit: Ego enim confiteor ingenitum Patrem
ante omnia tempora Filium ineffabiliter genuisse,
per quem et in quo visibiles creaturas, atque
invisibiles fecit: qui novissimis temporibus propter
humani generis salutem, a Patre missus, verum hominem
in mundo gestavit, quem inviolabiliter de
Maria Virgine sine humani pudoris permixtione suscepit
Qui cum sit creaturae suae Deus et Dominus, non
tamen potest genitori suo, aut in omnibus conferrit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.