PL 62, col. 159
Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
aut in aliquo coaequari, quem et Deum suum, et suae
originis profitetur auctorem. Nec tamen ideo duo dii,
quia et hic Deus; nec ideo non Deus, quia solus Pater
Deus. Sicut non ideo non bonus, quia solus Pater
bonus; cum sit et Filius, non solum bonus, sed et
bonorum creator. Et sicut ei non adimitur ne bonus
sit cum solus Pater ipsius Filii professione sit bonus:
sic ei non aufertur ne Deus sit, cum solus Pater sit
Deus. Et sicut bonitas Filii non praejudicat singularitati
paternae bonitatis, sic deitas ejus non officit
Patri, ne unicus ac singularis sit Deus. Et hoc modo
unum Deum profitemur, non negando, ut dixi, Filium
Deum, sed penes solum Patrem unius divinitatis
auctoritatem constituentes.
Athanasius dixit: Bene Patrem ex se Filium ineffabiliter
ante omnia tempora genuisse Arius sua professione
diffinivit; sed utrum Filium ex ipsa Patris 90
essentia vel natura, an aliunde genitum velit
asserere, hac interim sua prosecutione reticuit. Ego
enim Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius
substantiae, uniusque esse naturae confiteor. Ita ut
non ex nihilo, neque ex aliquo, sed de Patre Filium
genitum, et de Patre Spiritum sanctum credam procedere.
Et licet tres in sua proprietate subsistentes
profitear esse personas, harum tamen natura una est,
unaque divinitas comprobatur.
VII.
Probus judex dixit: Quanquam haec varia et
longe dissimilis sententiarum vestrarum diversitas
magnam confusionis caliginem mentibus nostris incutiat,
tamen ut cito his ambiguis exuamur, et quae
sit verae fidei professio cognoscamus, dignamini evidentioribus
Scripturae divinae testimoniis assertionum
vestrarum sententias communire. Et ne longo orationis
ambitu ipsius permixtae disputationis confusione
procul evagemini, singillatim fidem vestram, ut dixi,
edicite. Sed nunc Arius prosequatur, et suam fidem
ver dicis testimoniis astruere non gravetur.
Arius dixit: Quoniam me primitus congredi praecepisti,
respondeat Athanasius utrum simplicis naturae
sit Deus.
Athanasius dixit: Quis hoc impius negaverit?
Arius dixit: Respondeat utrum etiam omnia quae de
Deo dicuntur, secundum essentiam accipienda sunt.
Athanasius dixit: Non temere pronuntiaverim
universa quae de Deo dicuntur, secundum essentiam
debere accipi; praeter nonnullos relativos nominum
casus, secundum usitatum humani sermonis eloquium
prolatos, qui non proprie Deo, sed personis
et temporibus, vel quibuscunque rerum generibus
coaptantur. Id est, cum se nescire dicit, vel se iterum
cognovisse fatetur. Aut cum rerum a se factarum
poenitudinem gerit, et nunc se iratum, nunc
placatum ostendit. Quae omnia si secundum essentiam
volumus accipere, passibilem sine dubio et improvidam
divinam profitemur esse naturam; in quam
aut ignoratio, aut ex tempore orta cognitio cadat;
quam et tristitia poenitendo conficiat, et laetitia sublevet
vegetando. Quod quid aliud erit, nisi mutabilia