PL 62, col. 160

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

perpeti, 91 et instabilitate huc illucque defluere?
Unde manifestissime comprobatur, non omnia de Deo
secundum essentiam dici debere intelligi: sed aliquanta
dispensationi respondentia, non naturae ejus
convenientia, certo certius profitemur.
Probus judex dixit: Licet sufficienter et doctius,
laudabili brevitate responderis, non omnia de Deo secundum
essentiam dici; latius tamen haec abs te audire
desidero, cum tui loci disputationis tempus adfuerit.
Nunc interim (ut antea jam praefatus sum)
Arius, ut coeperat, prosequatur.
VIII.
Arius dixit: Si ea quae in principio prosecutus
sum, diligenter advertas, illic omnem fidei nostrae
credulitatem invenies.
Athanasius dixit: Subsistere ante saecula Filium,

veraciter Arius profitetur. Quod autem de Patre natus
sit, sono tantummodo vocis, et simulata verborum
confessione, non veritatis proprietate concedit,
dum eum a paternae naturae substantia longius separat,
et conditione naturae non dispensationis ratione Patri
subjectum affirmat.
Probus judex dixit: Clarissimum fidei vestrae indicium
date, et quemadmodum credatis recenti prosecutione
signate, quo possit ad normam propositae confessionis
disputationis quoque materia coaptari.
Athanasius dixit: Ne vestros gravem oratione longissima
sensus, fidem meam brevi sermone concludo.
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, deitate, potestate,
magnitudine, natura unum esse confiteor.
Nec aliquid in hac Trinitate novum extraneumve ac si

antea non fuerit, postea vero adjectum sit, assero:
sed (ut dixi) unius eam naturae, uniusque substantiae
credo.
Arius dixit: Ego sicut tres personas in sua proprietate
manentes, ita tres substantias, Patris, et
Filii, et Spiritus sancti confiteor. Alia enim Patris,
alia Filii, alia Spiritus sancti substantia. Nec potest
ullo modo ingenitae substantiae Patris, aut genita Filii,
aut creata Spiritus sancti conferri natura. Unde
nec potestate aequales, nec magnitudine similes, nec
natura consortes, a nobis fideli confessione creduntur.
Probus judex dixit: Si hoc totum est in quo a vobis
invicem dissentire videmini, 92 id est quod unus
diversas, alius Trinitatis unam dicit esse substantiam,

id nunc disputationis ratio poscit ut assertiones vestras
non subtilitate argumentorum de industria dialecticae
artis venientium, sed simplicibus et puris divinae
Scripturae documentis robustius fulciatis.
IX.
Arius dixit: Credo quod memorialibus prudentiae
vestrae sensibus Athanasii persecutionem nequaquam
subtraxit oblivio, qua id elegantius peroravit,
illum debere pravitatis errore notari, qui nova
et inusitata verborum commenta sectatur; adjiciens
apostolicis dogmatibus quod ab iisdem constat traditum
non fuisse.
Probus judex dixit: Ita memini.
Arius dixit: Ergo Nicaeni decreta concilii lectione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.