PL 62, col. 162
Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
fides hujus nominis expers vera est (sicuti est), haec
sine dubio falsa erit, quae antiquae fidei nominis novitatem
adjecit. Revolve cuncta Novi et Veteris Testamenti
volumina, utrum alicubi homousion sacris
inditum paginis poteris reperire.
XI.
Probus judex dixit: Quid his refertur?
Athanasius dixit: Nominis tantum offenderis novitate;
an etiam ipsius rei virtutem, quae hoc est sortita
vocabulum, refugis?
Arius dixit: Quid dicas, non satis intelligo.
Athanasius dixit: 94 Quoniam res antiqua novum
nomen accepit, non vocabulo novo novae rei virtus
accessit, hoc utique requiro, utrum res quae antiqua
est, simul a te cum nominis novitate damnetur.
Arius dixit: Res loqueris tortuosas, et omni stultitiae
miraculo dignas. Si enim homousion novum
nomen est, non dubium quin et res nova sit, quam
significare videtur.
Athanasius dixit: Ergo pariter rem nomenque
condemnas?
Arius dixit: Ita plane.
Athanasius dixit: Igitur si demonstravero rei antiquae
et ab apostolis traditae novum nomen attributum
fuisse, victum te tandem fateberis? An etiam
sic rem antiquam simul cum nominis novitate condemnas?
Arius dixit: Hoc non ostendes.
Probus judex dixit: Et quae ratio causae flagitabat
ut res antiqua novum acciperet nomen? Numquid
enim priusquam hujus nominis vocabulum sortiretur,
sine nominis proprietate manebat? Hoc nullam mihi
rationis consequentiam habere videtur.
Arius dixit: Optime.
Athanasius dixit: Ecclesiasticae semper moris est
disciplinae, si quando haereticorum nova doctrina exsurgit,
contra insolentes quaestionum novitates rebus
immutabiliter permanentibus, nominum vocabula immutare,
et significantius rerum naturas exprimere;
quae tamen existentium causarum virtutibus congruant,
et quae magis easdem antiquitus fuisse demonstrent,
non ortus novitatem insinuent. Et, ut quod
dico planius fiat, utor exemplo. In ipso Christianae
religionis praedicationis initio, omnes qui credebant
Domino nostro Jesu Christo, non Christiani, sed
discipuli tantummodo nominabantur. Et quia multi
novorum dogmatum auctores exstiterunt, doctrinae
obviantes apostolicae, omnesque sectatores suos discipulos
nominabant: nec erat ulla nominis discretio
inter veros falsosque discipulos; cum sive qui Christi,
sive qui Dosithei, sive Cephae, sive Theodae, sive
Judae cujusdam, sive etiam Joannis sectatores, qui
se quasi Christo credere fatebantur, uno discipulorum
nomine censerentur. Tunc apostoli convenientes Antiochiam,
sicut eorum (Luca narrante) indicant Acta
omnes discipulos novo 95 nomine, id est Christianos
appellarunt, discernentes eos a communi falsorum
discipulorum vocabulo; ut et divini per Isaiam oraculi
sermo impleretur, quo ait: Servientium vero