PL 62, col. 163

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

mihi, vocabitur nomen novum [(Isai. LXV, 15, juxta
LXX)]
.
XII.
Hanc ergo ab apostolis traditam, in novis
utendo nominibus formam Ecclesia retinens, contra
diversos haereticos, ut sanae fidei ratio postulabat,
diversas edidit nominum novitates. Denique Patri
novum innascibilitatis nomen Ecclesia imposuit. Cum
enim Sabelliana haeresis genitum ex Virgine Patrem
voluisset asserere, ingenitum contra hanc confitendo
Ecclesia tradidit Patrem. Et utique in divinis Scripturis
ingenitum nusquam legimus Patrem. Potest
ergo Sabellius audaciam suam in hujus calumniae
obvertere quaestionem, et simili ut tu propositionis
genere uti, quo dicat: Cur divinis Scripturis sine
ullo prospectu pudoris violentiam facitis, profitendo

innascibilem Patrem; quod scriptum ostendere non
valetis? Item quia eum non solum genitum, sed et
passum impio dogmate idem Sabellius profitetur,
vobis in unum convenientibus, inter caeteras quas
promulgastis fidei sanctiones, dixistis Patrem impassibilem
esse, quod religiose, sancteque vos statuisse
probamus. Sed hoc idem ille proclamat. Quousque
vestrae licentiae audaciam protenditis; profitendo
quod scriptum non legistis, impassibilem Patrem,
quod nec prophetae tradiderunt, nec symboli authentici
tradidit auctoritas, sed vestra est temeritate
praesumptum. Rursus prosequimini, et hanc religiosae
confessionis fidem de Filio statuistis, Deum eum dicentes
ex Deo, lumen ex lumine. Jam hic Photino,
qui ex humanae generationis natura initium tribuit

Filio, quanta calumniandi occasio pateat, ipse tu,
quaeso, metire. Cur enim non similes querimoniarum
causas intentat? Cur non simili vociferatione ipse
quoque insaniat, dicens: Quid dicitis, quid statuitis,
quid sequendum vestro judicio posteris traditis, confitendo
Filium Deum ex Deo, lumen ex lumine? Ostendite
mihi utrum in ea fidei forma, id est in authentico
symbolo quod apostoli tradiderunt, hoc scriptum
legeritis? Sed contentus sum, 96 ut ibi scriptum non
fuerit, saltem mihi de prophetis legatur, de apostolorum
litteris ostendatur. Quis has vocum toleret
novitates? Quis hoc suis admittere sensibus patiatur,
quod neque prophetae neque apostoli tradiderunt?
XIII.
Item similem Patri Filium multis et celeberrimis
conciliorum vestrorum decretis statuistis. Exsurgat

nunc Eunomius, qui dissimilem confitetur, et
dicat: Ubi hoc legistis? ubi scriptum reperistis?
utrumne Pater an Filius hac de se usus est voce?
Ergo tu, Ari, qui me hodie tali constringis articulo,
ut homousion proprie positum ostendam, aut fatere
contra insolentes et furtivas haereticae intelligentiae
pravitates, quaedam confessionis nomina non temere
praesumpta, sed ex consequenti ratione collecta, fidei
auctoritatibus fuisse inserta: ita ut tot novorum verborum
religioso intellectu exstiterint absolutiones,
quot fuerint quaesitae vel subministratae perfidiae occasiones.
Aut si id fateri nolueris, tuis tecum objectionibus
agam. Ostende mihi non ex conjecturis, non ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.